31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

504 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

2) redigere regestum officiale causarum seu protocollum, in quod

referuntur causae Turnis adsignatae a Decano, cum praecipuis descrip­

tionibus decretorum, decisionum, litterarum transmissarum aut recep­

tarum, etc. ;

3) servare regesta archiviationum, decretorum incidentalium et

sententiarum, apposito eisdem annuo numero progressivo iuxta diem

emissionis ;

4) fungi actuarii munere in interrogatoriis nisi, ob diei pondus,

aliter Moderator Cancellariae constituerit;

5) respondere de custodia atque ordine actorum secretorum, ad­

notando in appositis locis fasciculorum rogatorias missas et receptas ;

6) fungi quoque bibliothecam munere, curando ordinem sche­

dularum librorum, adiuvantibus forte apparitoribus seu cursoribus

Archivo addictis, et certiorem faciendo Moderatorem Cancellariae de

novis libris acquirendis.

Art. 46

§ 1. - Archivista traditum tenet Archivum causarum pendentium,

consulit ordini fasciculorum seu ponentiae, numerat acta inserta se­

cundum tempus exhibitionis, eaque breviter refert in indicem eiusdem

positionis.

§ 2. - Archivista constanter diebus aequata servat tria Archivi sche-

daria : iuxta nomina scilicet, dioeceses et Ponentes.

In quamlibet schedulam refert elementa identificationis singulae

causae, decisionem finalem eiusdem, et collocationem in Archivo cau­

sarum absolutarum.

§ 3. - Iussu Ponentis, Archivista transmittit acta ad Promotorem

iustitiae aut Defensorem vinculi, adnotando egressum et regressum

actorum in peculiaribus schedulis et in libello traditionis cuiusque

Promotoris iustitiae aut Defensoris vinculi proprio.

Post quindecim dies ab egressu causae ex Archivo, id significabit

primo Notario, qui acta requirat ad normam Art. 43, 3°.

§ 4. - Statutis diebus, ab hora decima ad horam duodecimam cum

dimidio, tradere poterit positiones pro studio legitimorum Patrono­

rum, qui eas requirant scripto servando in actis, quique integras et in

ordine restituant.

Archivista advigilet ne Advocati, contra vetitum eisdem factum,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!