31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

502 Acta Apostolicae Sectis - Commentarium Officiale

Art. 41

Moderator Cancellariae respondet de fideli summariorum singularum

causarum confectione.

CAPUT IV

DE OFFICIALIBUS MINORIBUS

ET DE OFFICII ADMINISTRIS (SUBALTERNI)

Art. 42

Munera omnium Notariorum Tribunalis, praeter peculiaria ipsis

concredita in Cancellariae officiis, sunt :

1) componere exemplaria epistularum, quas Auditores ratione

muneris et causarum sibi commissarum, mittere velint;

2) curare exsequenda decreta, vel cum congrua explicatione eorum

omnium quae iisdem breviter indicantur, vel cum exaratione et subsi­

gnatione litterarum adiunctarum et notificationis, nisi singulis in casi­

bus Ponens easdem epistulas subsignare ipse malit;

3) interesse iuramento forte praestando a quibusvis secundum

legem atque conscribere ad hoc instrumentum in actis asservandum,

subsignationes authenticas declarare, etc. ;

4) subsignare citationes, communicare cum partibus vel cum Ad­

vocatis iussa Ponentis, atque referre in idonea regesta vel schedulas

citationes et communicationes peractas;

5) adesse instructionibus processuum et oralibus discussionibus

coram Turno pro Tribunali sedente;

6) significare, etiam scripto, iure petentibus decisionis partem

dispositivam, nisi Tribunal censuerit de re secretum usque ad formalem

publicationem servandum.

Primi Notarii erit :

Art. 43

1) referre statim in protocollo acta omnia et documenta, quae ad

Tribunal pervenerint aut per tabelliones aut per Advocatos aut per

ipsas partes, communiendo sigillo singula documenta eaque si casus

ferat numerando antequam Ponenti transmittat;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!