31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Tribunal Sacrae Romanae Rotae 501

CAPUT III

DE MODERATORE CANCELLARIAE

Art. 39

§ 1. - Moderator Cancellariae, sub ductu Decani, illam regit atque

de eiusdem officiis ipse directe respondere tenetur ; idemque singulo­

rum Officialium activitatem ordinat curans quoque exsecutionem la­

boris secundum consuetudinem et praxim Tribunalis.

§ 2. - Moderator Cancellariae, propter peculiarem eiusdem consti­

tutionem tamquam officii iudiciarii, una cum peculiaribus muneribus

infra recensendis, Notarii quoque munera adimplet.

§ 3. - Moderatori Cancellariae directe subiciuntur inferioris ordi­

nis administri quod attinet ad disciplinam et exsecutionem munerum

iisdem commissorum.

Art. 40

Moderatoris Cancellariae erit potissimum :

1) curare commercium epistulare Tribunalis, atque subsignare

actus aut documenta quae, secundum praxim, non exigant subsigna­

tionem Decani vel Ponentis, itemque directe suppeditare et subscri­

bere sui muneris conscientia actus et litteras quae nomine Cancellariae

conscribuntur ;

2) parare, auxiliante Notario, breve summarium novarum cau­

sarum aut quaestionum quae ad Tribunal perveniunt quaeque postea

Decano pro congrua provisione aut Turni constitutione subicientur ;

3) recipere ab Auditoribus rescripta, decreta, decisiones, quae

ipse exsequenda curat per Notarios;

4) custodire sigilla propria Cancellariae, quae nemo adhibere

potest sine eius expresso consensu ;

5) post Auditores subsignare autographa sententiarum et post

Decanum diplomata Advocatorum Rotalium;

6) emittere mandata solutionis aut exactionis idque subsignatione

sua vel primi Notarii ;

7) committere interpretibus, a Decano probatis, acta causae aliave

documenta in probatam linguam vertenda;

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!