31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

498 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

§ 2. - Quando agitur de causa vi commissionis Pontificiae tractanda,

si commissio iam fuerit subscripta ab iis quibus de iure, potestas

S. Rotae adquisita est, nec cessat per vacationem Sedis Apostolicae;

quod valet etiam in casu quo commissio nondum fuerit ad Sacram

Rotam transmissa.

CAPUT II

DE PROMOTORE IUSTITIAE ET DEFENSORE VINCOLI

Art. 26

§ 1. - Promotor iustitiae intervenire debet in omnibus causis cri­

minalibus, itemque in contentiosis in quibus bonum publicum in discri­

men vocari potest, iis exceptis quae ad vinculi Defensorem spectant.

§ 2. - Curet autem Ponens ut quam primum harum causarum posi­

tiones transmittantur Promotori iustitiae.

§ 3. - Ineunte quolibet anno iudiciario Decanus, auditis quoque

iis quorum intersit, statuet tabellam praesentiae, ita ut quotidie adsit

in Tribunali Promotor iustitiae aut eius Substitutus.

§ 4. - Promotor iustitiae et Substitutus aderunt in Tribunali

— secundum praxim vigentem — praeter dies et horas tabella de qua

in § 3 praestitutas, quoties convocentur aut citentur in suis causis.

Art. 27

§ 1. - In causis criminalibus Promotor iustitiae gerit partes accu­

satoris intendens ut delinquentes iuste puniantur.

§ 2. - Licet vero eius sit accusare et sustinere ex officio accusatio­

nem, id tamen praestare non debet, si censeat accusationem prorsus

fundamento destitutam.

Art. 28

§ 1. - Praeter Promotorem iustitiae alius accusator non admittitur.

§ 2. - Sed adiumenta ad delicti probationem suppeditare debent Pro­

motori iustitiae qui delictum denuntiaverat, itemque Promotores iusti­

tiae tribunalium inferiorum, praesertim cum causa agitur ex horum

appellatione.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!