AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

496 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale § 3. - Item sub eius cura et custodia sunt regestum deliberationum Collegii, et liber rerum notabilium aliarumque scripturarum ad idem Collegium pertinentium; regestum verbalium quaestionum exaratur ab Auditore cui Decanus commiserit munus secretarii Collegii. § 4. - Impedito Decano, munera eiusdem propria explebit antiquior Auditor, qui non sit impeditus. Art. 17 Quando causa aliqua legitime ad protocollum S. Rotae pervenerit, Decanus statuet Turnum ad eandem iudicandam, iuxta ordinem in Art. 18 explicandum. Art. 18 § 1. - Turni constituuntur a Decano prouti sequitur : primus Tur­ nus constat ex Decano, secundo et tertio Auditore; secundus Turnus ex secundo tertio et quarto Auditore ; tertius Turnus ex tertio quarto et quinto Auditore, et ita deinceps ea lege ut Turnus subsequens constet semper secundo Auditore Turni praecedentis atque duobus Audito­ ribus qui sequuntur. Decanus Turnum efficere potest etiam cum duo­ bus novissimis Auditoribus aut cum novissimo et secundo Auditore. § 2. - Quod si agatur de appellatione a sententia rotali, Turnus ad quem est ille qui constat ex Auditoribus immediate antecedentibus eos quibus Turnus a quo constabat. § 3. - Decreto, quo constituit Turnum, Decanus designet etiam causae Ponentem qui generatim est munere antiquior. § 4. - Si Auditor, vel Ponens, infirmitate aut alia iusta causa impe­ diatur quominus in Turno partem habeat, substituitur a Decano per alium Auditorem. Art. 19 Quoties Auditori impedito alius substitutus fuerit, postea, ces­ sante impedimento, primus Auditor in Turnum restitui potest acce­ dente Decani decreto, nisi substitutus partes habuerit in iudicanda aliqua quaestione incidentali, quae in sententiam definitivam sua natura influat.

Tribunal Sacrae Romanae Rotae 497 Art. 20 § 1. - Auditor, ob impedimentum alterius suffectus, etiam anti­ quior, non potest esse Ponens, quoties Ponens antea designatus per­ maneat. § 2. - Si Ponens, ad normam Art. 18 § 3 designatus, iustam habeat munus declinandi causam, poterit, auditis ceteris de Turno Audito­ ribus, uni ex ipsis munus committere, edito ad hoc decreto omnibus quorum interest notificando, sed de re certior fiat Decanus. Art. 21 Caveat Ponens ne typis edi iubeat aut sinat sententias Turni cui praefuit, ex quarum divulgatione scandala, odia, diffamationes, dis­ sidia in familiis aut alia huiusmodi gravia mala oriri possint. Art. 22 Ad continendos in officio advocatos aut procuratores, qui prae­ scripta Codicis aut Normarum Tribunalis S. R. Rotae transgredian- tur, Ponens eis moderatas muletas infligere potest, graviores tamen praevia comminatione in scriptis facienda. Nefas est advocatis eius­ modi muletas inter expensas a cliente reiiciendas computare. Art. 23 Ponens invigilet ut gratuitum patrocinium in causa diligenter exerceatur, firmis Art. 22 et 63. Art. 24 Ad legitimam exsecutionem actorum iudicialium cuiuslibet generis, competit Auditoribus potestas applicandi remedia poenalia, vel etiam censuras ecclesiasticas. Art. 25 § 1. - Quando Auditores causam agunt potestate ordinaria, haec potestas non cessat per vacationem Sedis Apostolicae. 32 - A. A. s.

Tribunal Sacrae Romanae Rotae 497

Art. 20

§ 1. - Auditor, ob impedimentum alterius suffectus, etiam anti­

quior, non potest esse Ponens, quoties Ponens antea designatus per­

maneat.

§ 2. - Si Ponens, ad normam Art. 18 § 3 designatus, iustam habeat

munus declinandi causam, poterit, auditis ceteris de Turno Audito­

ribus, uni ex ipsis munus committere, edito ad hoc decreto omnibus

quorum interest notificando, sed de re certior fiat Decanus.

Art. 21

Caveat Ponens ne typis edi iubeat aut sinat sententias Turni cui

praefuit, ex quarum divulgatione scandala, odia, diffamationes, dis­

sidia in familiis aut alia huiusmodi gravia mala oriri possint.

Art. 22

Ad continendos in officio advocatos aut procuratores, qui prae­

scripta Codicis aut Normarum Tribunalis S. R. Rotae transgredian-

tur, Ponens eis moderatas muletas infligere potest, graviores tamen

praevia comminatione in scriptis facienda. Nefas est advocatis eius­

modi muletas inter expensas a cliente reiiciendas computare.

Art. 23

Ponens invigilet ut gratuitum patrocinium in causa diligenter exerceatur,

firmis Art. 22 et 63.

Art. 24

Ad legitimam exsecutionem actorum iudicialium cuiuslibet generis,

competit Auditoribus potestas applicandi remedia poenalia, vel etiam

censuras ecclesiasticas.

Art. 25

§ 1. - Quando Auditores causam agunt potestate ordinaria, haec

potestas non cessat per vacationem Sedis Apostolicae.

32 - A. A. s.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!