31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Tribunal Sacrae Romanae Rotae 493

Art. 8

§ 1. - De Cancellariae officiis directe respondet eiusdem Moderator,

qui debet esse sacerdos, laurea doctorali in iure canonico et advocati

rotalis diplomate ornatus, maturae aetatis atque experientiae, et,

propter sua munera peculiaria, ex Tribunalis Notariis selectus.

§ 2. - Cancellariae Moderator, ad iudiciarium ordinem quod atti­

net, Notarii iura atque munia servat.

Art. 9

§ 1. - Ad interna Cancellariae negotia explenda deliguntur quidem

Notarii, qui sint sacerdotes, laurea doctorali in iure canonico et advo­

cati rotalis diplomate praediti, necnon experientia et usu iudiciario

praestantes.

§ 2. - Ex Notariis alius bibliothecam munus quoque obtinebit, alius

autem summa capita iurisprudentiae Rotalis colligit.

§ 3. - Quoties instructionum numerus vel cognitio peculiaris linguae

id expostulaverit, Decanus et alios sacerdotes deputare poterit uti

Notarios qui interrogatoriis assistant.

Art. 10

§ 1. - Custodiendo atque asservando archivo causarum pendentium

praeficitur sacerdos cum titulo archivistae, qui saltem potiatur laurea

doctorali in iure canonico et archivii usu.

§ 2. - Ad explenda negotia administrativa duo erunt addicti, quo­

rum alter arcarii alter ratiocinatoris munus habebit; uterque, nisi

laurea doctorali, saltem speciali diplomate exornari debet.

Art. 11

§ 1. - Cancellariae Addicti eligentur qui bene linguam calleant

latinam et dactylographiae diplomate ornentur, sive inter clericos sive

inter laicos, secundum opportunitatem.

§ 2. - Ab addicto diploma dactylographicum non exigitur si ipse

ornetur laurea doctorali in disciplina ecclesiastica vel civili; sed idem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!