AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

486 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale concreditarum, magis ac magis continuo sese adlaboraturum pollice- batur : « Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris» (2 Cor 12, 15), ad unguem in praxim deducta conspiciuntur in Servo Dei Raphaele Guizar Valencia, episcopo Verae Crucis, qui, quasi futura praeveniens effata Concilii Oecumenici Vati­ cani II, quibus optimi pastoris figura delineatur, vitam perpetuo holo­ caustum Deo gratum et odorem sanctitatis redolens sapienter effecit. Ipse enim, qua Christi legatus, ecclesiam sibi commissam sedulo rexit consiliis, suasionibus, exemplis; verum etiam auctoritate sanctissime usus est, prae oculis aedificationem gregis sibi commissi semper ha­ bens et ex praecessore humilis et diligens ministrator effectus (cfr. Lu­ men Gentium, 27). In loco cui vulgo nomen Cotija, dioecesis Zamorensis, quae in ho­ diernae reipublicae Mexicanae portione orientali continetur, octavus ex undecim fratribus, ortus est Raphael die 26 mensis Augusti anni 1878 et postridie, iuxta familiae mores, christiana pietate conspi­ cuae, baptismalibus aquis ablutus. Parentes eius, Prudentius Guizar et Maria Nativitas Valencia, Deo propter novum ipsis elargitum do­ num summopere grati, puerum non solum humanitatis studiis, sed et religiosae disciplinae dicatum voluerunt. Ita factum est ut, prin­ cipiis christianae religionis et humanisticis, quae vocantur, studiis op­ time potitus, anno 1896, iuvenis 18 annorum, seminarium Zamorense sponte ingrederetur et, disciplinae theologicae curriculo emenso, mense Iunio anni 1901 unctione sacerdotali liniretur. Sacerdos igitur factus, totus lucrandis Christo animis summo zelo indesinenter se vovit, sive sacrarum expeditionum ope, sive Institu­ torum sacerdotibus numero et qualitate augendis, necnon iuventuti christianae instituendae peropportuna fundatione. Eodem tempore in seminario Zamorensi et magister pietatis delectus est et doctrinae asce­ ticae et mysticae tradendae destinatus. Eadem praeterea tempestate missionarius apostolicus renuntiatus est, piam unionem dioecesanam ab Apostolatu Orationis sapienter moderatus est, cultum pariter erga Sacratissimum Cor Iesu quam maxime diffundens. Anno 1912 in ca­ nonicorum collegium ecclesiae cathedralis cooptatus est. Sic actuosam et proficuam ducebat Raphael vitam, donec anno 1913, adversus ecclesiam Mexicanam eiusque ministros lucta furen- tissima exorta est. Irruentem, nulloque obstáculo coërcitam, undam maleficam cohibere satagens, iuvenis canonicus in luctam generose semetipsum proiecit, unum tantum prae oculis habens, ne scilicet ee-

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 487 clesiae iura laederentur et fidelium grex detrimenta quaelibet pate­ retur. At temporum insidiis coactus, ut tutius incoepta in bonum ecclesiae opera perficere valeret, in reipublicae Mexicanae urbem prin­ cipem sese recipere inductus est, ibique, pro posse «omnibus omnia factus » (cfr. 1 Cor 9, 22), usu quoque artificiorum cuiusque generis, sauciatos et in discrimine positos continuo auxilio confortare contendit. Ecclesiae inimicis, propter summam qua utebatur industriam, infen- sissimus effectus, ab ipsis deprebensus et iam morti proximus, quam sagaciter vitavit, patriam relinquere coactus est, in Guatimalensem regionem primum sese abdens et deinde insulae Oubanae litora pertin­ gens. Ibi manere coactus, adeo christianos mores in illas invexit terras, ut eius nomen summis extolleretur laudibus et ad nostros usque dies in benedictione permanserit. Exsul in urbe principe insulae Oubanae adhuc degebat cum, anno 1919, episcopus dioecesis Verae Crucis renuntiatus est; cui muneri humiliter humeros supponens, ordinationem ab apostolico in insulis Antillis legato rite suscepit, in gregem nuper creditum in primis in­ tendens. Ineunte anno 1920, Raphael Guízar, Dei solius nixus auxilio, pa­ trias oras Mexicanas iterum appellere valuit. Imago novellae sibi traditae dioecesis episcopo, munus collatum aggredienti, supra modum luctibus onustam sese portendit. Nuper enim immanis terraemotus regionem vastaverat eiusdemque terribilia vesti­ gia facile ab omnibus conspici adhuc poterant. Neoepiscopus, post ingressum in sedem episcopalem, aerumnis gregis subventurus, cuius pastor factus erat, statim visitationis vastissimae dioecesis initium imposuit, nulli parcens labori ac imperterritus in inceptum progre­ diens opus. Eodem fere tempore, in dilectum seminarium, periclitans et absque sede vagans, summas impendit curas, potissimum ut fixam sedem consequi valeret. Ad dioecesanum insimul clerum sese con­ vertens, illum, tam paterne alloquendo, quam peculiaria pietatis opera ipsi insinuando, elevare suaeque dignitatis magis magisque conscium efficere sategit. Aedificia, praesertim scholis destinata, terraemotus vi aut damnis referta aut prolapsa ac solo aequata vel reiecit vel iterum aedificavit, christianae catechesis institutio pro viribus dila- tavit, cathedrale capitulum restituit, pauperum et infirmorum pater factus est studiosissimus, peramplam dioecesim haud semel, difficulta­ tum immemor, sedulo peragravit sacrisque praedicationibus plebem sibi traditam sanctissime communivit.

486 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

concreditarum, magis ac magis continuo sese adlaboraturum pollice-

batur : « Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse

pro animabus vestris» (2 Cor 12, 15), ad unguem in praxim deducta

conspiciuntur in Servo Dei Raphaele Guizar Valencia, episcopo Verae

Crucis, qui, quasi futura praeveniens effata Concilii Oecumenici Vati­

cani II, quibus optimi pastoris figura delineatur, vitam perpetuo holo­

caustum Deo gratum et odorem sanctitatis redolens sapienter effecit.

Ipse enim, qua Christi legatus, ecclesiam sibi commissam sedulo rexit

consiliis, suasionibus, exemplis; verum etiam auctoritate sanctissime

usus est, prae oculis aedificationem gregis sibi commissi semper ha­

bens et ex praecessore humilis et diligens ministrator effectus (cfr. Lu­

men Gentium, 27).

In loco cui vulgo nomen Cotija, dioecesis Zamorensis, quae in ho­

diernae reipublicae Mexicanae portione orientali continetur, octavus

ex undecim fratribus, ortus est Raphael die 26 mensis Augusti anni

1878 et postridie, iuxta familiae mores, christiana pietate conspi­

cuae, baptismalibus aquis ablutus. Parentes eius, Prudentius Guizar

et Maria Nativitas Valencia, Deo propter novum ipsis elargitum do­

num summopere grati, puerum non solum humanitatis studiis, sed

et religiosae disciplinae dicatum voluerunt. Ita factum est ut, prin­

cipiis christianae religionis et humanisticis, quae vocantur, studiis op­

time potitus, anno 1896, iuvenis 18 annorum, seminarium Zamorense

sponte ingrederetur et, disciplinae theologicae curriculo emenso, mense

Iunio anni 1901 unctione sacerdotali liniretur.

Sacerdos igitur factus, totus lucrandis Christo animis summo zelo

indesinenter se vovit, sive sacrarum expeditionum ope, sive Institu­

torum sacerdotibus numero et qualitate augendis, necnon iuventuti

christianae instituendae peropportuna fundatione. Eodem tempore in

seminario Zamorensi et magister pietatis delectus est et doctrinae asce­

ticae et mysticae tradendae destinatus. Eadem praeterea tempestate

missionarius apostolicus renuntiatus est, piam unionem dioecesanam

ab Apostolatu Orationis sapienter moderatus est, cultum pariter erga

Sacratissimum Cor Iesu quam maxime diffundens. Anno 1912 in ca­

nonicorum collegium ecclesiae cathedralis cooptatus est.

Sic actuosam et proficuam ducebat Raphael vitam, donec anno

1913, adversus ecclesiam Mexicanam eiusque ministros lucta furen-

tissima exorta est. Irruentem, nulloque obstáculo coërcitam, undam

maleficam cohibere satagens, iuvenis canonicus in luctam generose

semetipsum proiecit, unum tantum prae oculis habens, ne scilicet ee-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!