31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 479

gratulantia verba breviter tibi perscribere, quibus nempe convenienter

Nos ex longinquo exornemus illustremusque episcopatum ipsum tuum

in vicesimo quinto eius natali.

Facile animo concipere possumus gaudii magnitudinem quo com­

munitas nativa ecclesialis tua, Sydneyensis videlicet, mense Ianuario

adficietur cum iubilaeum tuum episcopale celebrabitur : ibi enim

Auxiliaris episcopi undecim annos expleveras munus ibidemque hos

iam decem proximos Ordinarius ipse es, qui tot merita tibi cumula-

visti efficienter gubernanda illa archidioecesi, paroeciis et institutis

invisendis, catechesi pastoralique opera vocationum vehementer pro­

movenda, erga Vicarium Christi et Apostolicam Sedem fidelitate ala­

criter servanda.

Sicut igitur illo iam tempore dilaudavimus te tuumque diuturnum

ac fructuosissimum sane in vinea Domini opus, ita etiam optabili hac

facta potestate tecum per litteras colloquendi, renovamus publice lau­

dem Nostram, confirmamus laetantem benevolentiam, exoptamus tibi,

Venerabilis Frater Noster, non tantum beatissimum diem anniversa­

rium vicesimum quartum Ianuarii mensis sed plurima quoque post­

hac solacia gaudia auxilia Dei bonorum pastorum custodis ad sacram

prosequendam navitatem tuam in tot dilectorum Christifidelium salu­

tem, auspice semper Apostolica Benedictione quam tibi universoque

clero et populo tibi credito amantissime profecto impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die xxvin mensis Decembris, anno MCMLXXXI,

Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

II

VENERABILI FRATRI NOSTRO BERNARDINO S. R. E. DIACONO CARDINALI

GANTIN.

Propinquante XXV anniversaria die episcopatus tui, remur equi­

dem iam nunc te eius diei praecipere gaudia, sic ut Nos omnesque,

quotquot te amant. Multi sunt enim qui ob multiplicia munera et

officia, quibus sacerdos et episcopus et Ecclesiae sanctae Cardinalis

functus es, in tui amicitiam venerunt teque toto corde dilexerunt :

qui sane gaudia tua haec tam serena ac sancta participabunt.

Ad Nos autem quod attinet, duplici praesertim de causa laetitiam

tuam communicamus, qua iure abundas. Ac primum quidem ob dona,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!