31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

376 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

nalium. Decernimus insuper ut pro canonicis consultores dioecesani ad

normam iuris eligantur et adhibeantur, dum coetus canonicorum consti­

tuatur; denique, ut Seminarium maius, quod in praesentia tamquam

Seminarium regionale exsistit in loco vulgo appellato Gbarnga, in finibus

Archidioecesis Monroviensis, pro tota Provincia ecclesiastica sit.

Ad haec omnia perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Ioan­

nem Dyba, Archiepiscopum titulo Neapolitano in Proconsulari atque

Apostolicum in Liberia Pro-Nuntium, vel quem ipse legaverit, datis

ad id necessariis facultatibus.

Re vero facta documenta exarari iubemus horumque sincera exem­

pla ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione mitti.

Has denique Litteras Nostras volumus firmas et efficaces esse nunc et in

posterum contrariis quibuslibet nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Decembris,

anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus

Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI AGNELLUS Card. Rossi

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Gentium Evang. Praef.

Loco £ß Sigilli

In Secret. Status tab., n. 800S9.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

Iosephus Del Ton, Proton. Apost.

Liborius Scaccia, Proton. Apost.

Venerabili Dei Servo Richardo Pampuri honores Beatorum deferuntur.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Christifidelibus illis, qui Dominum Iesum prope sectantes singula­

riter quidem auscultant f actitantque in vitae actione monitionem eius :

((eram... infirmus et visitastis me» (Mt 25, 35-36), suo quodam iure

medici ipsi in primis adnumerentur oportet quippe qui suae profes­

sionis munus artisque medicinae officium convertant per fidem in chri­

stianae caritatis ministerium in suaeque sanctificationis instrumentum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!