31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 375

II

MONROVIEN.

Provincia ecclesiastica in Liberia constituitur, ex archiepiscopali Metro­

politana Ecclesia Monroviensi atque dioecesi (suffraganea residentiali

Capitis Palmensis constante.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Patet Ecclesiae universae administrationem, per dioeceses factam

toto orbe terrarum dispertitas, optimam esse christiani gregis regendi

formam, utpote quae ab ipsis Apostolis ducat originem sitque longis­

sime saeculorum serie probata. Hanc igitur constitui est opportunum,

ubi condiciones id sinant et postulent. Inde, cum in Liberia catholica

fides copiosos iam ediderit fructus et haud dubia provideantur incre­

menta, Nobis visum est in ea Provinciam ecclesiasticam condere, ut

hinc Ordinariorum, Sacerdotum indigenarum, Missionariorum, Reli­

giosarum et Laicatus catholici animus foveatur ad multiplicandas

operas apostolicas, simulque iisdem perhibeatur meritae laudis testi­

monium et Christifidelium augeatur spiritalis utilitas. Quam ob rem,

audita sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardi­

nalium, Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de

Propaganda Fide praepositorum, acceptoque quorum interest favo­

rabili voto, suprema Nostra Apostolica usi potestate, Vicariatum Apo­

stolicum Monroviensem ad dignitatem evehimus Ecclesiae Archiepi­

scopalis-Metropolitanae, atque Vicariatum Apostolicum Capitis Pal­

mensis ad dignitatem dioecesis, Monroviensi suffraganeae. His autem

Ecclesiis Pastores prospicientes, Venerabilem Fratrem Michaelem

Kpakala Francis a titulari sede Ausuccurensi ad priorem, atque Vene­

rabilem Fratrem Bonifatium Nyema Dalieh a titulari sede Talaptu-

lensi ad alteram transferimus : qui suas sedes collocabunt in sua quisque

urbe, a qua circumscriptio ecclesiastica nomen sumet. Archiepiscopi

Monroviensis cathedra erit in ecclesia Sacratissimi Cordis Iesu in urbe

Monrovia exstructa ; Episcopi vero Capitis Palmensis in ecclesia Sanctae

Teresiae a Iesu Infante dicata in urbe vulgo Cape Palmas dicta. Quod

ad mensas episcopales attinet, hae bonis efiicientur, quae iam ibidem

sunt, fidelium oblationibus ac subsidiis Pontificalium Operum Missio-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!