31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 371

Pontificia Facultas Theologica, in novis rerum adiunctis agens,

operam scientificam-didacticam sibi peculiarem incrementis adauxit,

ut demonstratur non solum amplo numero professorum et lectorum,

congruentibus qualitatibus prorsus ornatorum, sed etiam magno nu­

mero alumnorum, qui e diversis hominum, locorum, rerum condicio­

nibus veniunt. Principium mutuae in re doctrinali cooperationis cum

variis studiorum theologicorum sedibus inducens et ad usum transfe­

rens, Pontificia Facultas Theologica contulit ad solidandam indolem

academicam institutionis cleri, sive dioecesani sive religiosi.

Quo efficacius autem actionem suam in mutatis rerum adiunctis

historicis promoveret, Facultas Theologica opus sibi esse sensit auxilio,

egregiis qualitatibus insigni, studiorum philosophicorum. Licentia igitur

necessaria a Paulo PP. YI impetrata, eadem Sacra Congregatio in

Athenaeo Cracoviensi Pontificiam Facultatem Philosophicam die xxin

mensis Decembris anno MCMLXXVI instituit (cfr. Decr. n. 645/76/13).

4. Quoniam ab anno MCMLXII et praesertim postea ut Archiepisco­

pus Cracoviensis — munere imprimis fungentes Magni Cancellarii —

cum omni navitate huius Athenaei arctius sumus coniuncti, plane nobis

probatur sententia, quam successor noster in sede illa archiepiscopali,

Franciscus Cardinalis Macharski, nomine Ecclesiae Cracoviensis, nobis

significavit, videlicet, in his rerum condicionibus et secundum necessi­

tates temporis nostri, Athenaeum illud efficiendum esse Pontificiam

Academiam Theologicam Cracoviensem, has tres complectentem facul­

tates : theologicam, philosophicam, historicam.

Interior quidem Athenaei progressio tempore proxime praeterito iam

eo ferebat, quemadmodum nosmet ipsi, Poloniam visentes, in con­

gressione cum eiusdem Facultatis Consilio die ix mensis Iunii anno

MCMLXXix habita, diximus (cfr. AAS 71 [1979], pp. 859-861).

5. Itaque, rationem ducentes futurae progressionis Athenaei, de qua

nobis est expositum, atque precibus die xxix mensis Iulii anno

MCMLXXXI ab eodem Francisco Cardinali Macharski nobis adhibitis

libentissime obsecundantes, harum Litterarum vi et Auctoritate nostra

Apostolica in perpetuum constituimus et erigimus PONTIFICIAM ACADE­

MIAM THEOLOGICAM CRACOVIENSEM, eidem agnitis tributisque iuribus,

honoribus, privilegiis atque officiis, quae ad huiusmodi Athenaea in

universo Catholico Orbe spectant, eamque curis praedictae Archidioe­

cesis committimus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!