31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

An. et vol. LXXIV 2 Aprilis 1982 N. 4

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

Directio: Palazzo Apostolico - Città del Vaticano — Administratio: Libreria Editrice Vaticana

ACTA IOANNIS PAULI PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MOTU PROPRIO DATAE

Pontificia Academia Theologica Cracoviensis constituitur.

IOANNES PAULUS PP. II

1. Beata Hedvigis eiusque maritus Ladislaus Jagiello, praeter mul­

tiplicia opera, quibus ad auctum et progressionem sive Poloniae sive

Lituaniae contulerunt, novum doctrinae domicilium condiderunt, adiun­

gendum Cracoviensi studiorum Universitati, tum temporis nomine Studii

Generalis, postea vero Academiae appellatae, quae in illa principe urbe

iam a temporibus regis Casimiri Magni exstabat. Re quidem vera, eo

rege sedulo agente, Urbanus PP. V die i mensis Septembris anno

MCCCLXiv Apostolicas sub plumbo Litteras edidit, a verbis « In suprema

dignitatis » incipientes, in quibus haec verba continentur : « auctori­

tate apostolica statuimus et etiam ordinamus : ut in dicta civitate

Cracoviensi de cetero sit studium generale, illudque perpetuis tempo­

ribus inibi vigeat... » (cfr. L. Koczy, University of Cracow, Documents

concerning its origins, Scotia, pp. 42-43). Contendens vero ut hoc opus,

magnum momentum habens ad humanum cultum Nationis Polonicae,

renovaretur atque omni ex parte redderetur absolutum, Hedvigis regi­

na, una cum marito, id non solum propriis bonis instruxit, sed etiam

— quod est potissimum — a Summo Pontifice Bonifacio PP. IX petiit

ut in ipso Studio Generali Cracoviensi Facultas Theologica constitue­

retur. Quod ad effectum adductum est a Sede Apostolica per Aposto-

24 - A. A. S.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!