31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

360 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

litarum Discalceatorum concredita novaque amplissima Positione, iuxta

Sacrae Congregationis pro Causis Sanctorum instructiones, apparata.

Instante itaque, nomine etiam hierarchiae catholicae Medii Orientis,

Rev.do P. Simeone a S. Familia, Ordinis Fratrum Carmelitarum Di­

scalceatorum Postulatore, agitata est apud eamdem Congregationem

nova disceptatio super virtutibus Servae Dei theologalibus et cardi­

nalibus eisque adnexis, et quidem primum, die 12 Maii anno 1981 in

Congressu Peculiari Consultorum, uno Praelato Officiali Sacrae Con­

gregationis moderante, habito; et deinde, die 7 Iulii eodem anno, in

Congregatione Plenaria Patrum Cardinalium ad Vaticanum celebrata,

ponente seu relatore Rev.mo Cardinali Mario Aloisio Ciappi. Summus

autem Pontifex Ioannes Paulus II, cui praedicta omnia per infrascrip­

tum Praefectum relata sunt, responsum affirmativum Sacrae Congre­

gationis pro Causis Sanctorum ratum habens, mandavit ut decretum

super virtutibus heroicis Servae Dei rite concinnaretur.

Hoc denique die Sanctitas Sua, accitis Cardinalibus ponente seu

relatore Causae atque infrascripto Praefecto, ceterisque convocari so­

litis, iisque adstantibus, edixit : Constare de virtutibus theologalibus

Fide, Spe et Caritate cum in Deum tum in proximum, necnon de cardi­

nalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine earumque ad­

nexis, in gradu heroico, Servae Dei Mariae a Iesu Crucifixo, in casu

et ad effectum de quo agitur.

Hoc autem Decretum publici iuris fieri iussit et in acta S. Congre­

gationis pro Causis Sanctorum referri mandavit.

Datum Romae, die 27 Novembris a. D. 1981.

L. & S.

PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus

Traianus Crisan, Subsecretarius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!