31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 357

redeundum fuit rursusque Palensi asceterio adscripta est, unde a. 1875

in Orientem iterum profecta est, ut in civitate Bethlehem, in Terra

Sancta, aliud Ordinis monasterium institueret. Cum illuc mense Septem­

bri pervenisset, novae exstruendae, ut ipsa descripsit, domui totam se de­

dit, quae, eadem moderante, pauperrime at solide ad finem deducta,

die 21 Novembris a. 1876 inaugurata fuit. Mense Augusto a. 1878, dum

operariis in horto monasterii adlaborantibus aquam ad bibendum be­

nigne afferebat, Maria casu cecidit bracchiumque fregit, quod brevi sine

spe salutis tabuit. Viatico roborata et Unctione infirmorum deinde e

manibus Patriarchae Hierosolymitani suscepta, Deum laudans et eius

misericordiam expostulans, piissime, cum magna sanctitatis fama, die

26 Augusti a. 1878 Maria a Iesu Crucifixo e terra ((promissionis» ad

paratum pauperibus Regnum (cfr. Mt 5, 3) transiit.

Dei Famula humilibus parvulisque illis accensenda est, quibus Pa­

ter Regni sui secreta revelat (cfr. Mt 11, 25). A Spiritu Sancto edocta,

quem veluti amicum et magistrum vehementissime dilexit et coluit ac

fideliter a prima aetate secuta est, valuit comprehendere « quae sit la­

titudo et longitudo et sublimitas et profundum, scire etiam superemi­

nentem scientiae caritatem Christi» (Eph 3, 18-19), ita ut, litterarum

licet rudis prorsusque ignara, veram Dei amatorum philosophiam, ut

antiqua tradebat Orientis christiani theologia (cfr. THEODORETTJS CYREN-

SIS, Oratio de divina caritate, PG 82, 1501), id est eam altissimam con­

templationem, consecuta sit, per quam christifidelis omnia despicit,

unum Dilectum conspicit, eidem servire omnibus rebus anteponit, ea

tantum dicit, facit, cogitat quae Dilecto placent (cfr. ibid.). Maria a

Iesu Crucifixo Dei dilectionem caput et centrum vitae suae habuit, qua

acta per omnia Dei voluntati obsequi voluit, nihil antiquius habens

quam ut placeret Deo (cfr. 2 Cor 5, 9). Quod quidem exhibere in semet

ipsa contendit non solum in omne genus tribulationibus quibus Domi­

nus electam suam tamquam aurum in fornace multimodis probavit

(cfr. Sap 3, 6), sed prae primis humili et hilari cotidiana sui ipsius in

ordinariis vitae eventibus donatione. Vel minimos vitae actus fide con­

siderans, constanter et alacriter, nulla umquam lassitudine vieta, quos

Deo placere proximisque servire nosset, summa caritate ad mortem

usque imbuit et exhibuit. Nedum innumeris acceptis a Deo charisma­

tibus superbirei, in pauperum via confirmata est. Certissimum enim

semper habuit perfectionem non in miris, quibus divina bonitas amico-

rum suorum vitam interdum cumulat consistere, sed in fideli, perenni,

iucunda, ex amore, Dei beneplaciti inquisitione et adimpletione. Haec

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!