31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

354 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

coniunctus iugiter vixit. Hoc perspectum habuerunt fideles cum Dei

Famulum sacra facientem vel orationi in templo, domi, per vias sine

palam lassitudine intentum contemplaban tur. Eius in Sanctissimum

Sacramentum ardor maxime cum Eucharistiam celebraret manifesta­

batur, et tali quidem ratione, ut fideles illum in exstasim raptum cen­

serent. Ml mirum si illo fervore intime allectus, « ita loqueretur et

ambularet ac si Dominum visibiliter semper conspiceret ». Haud frustra

Dei Famulus sibi persuasum habebat : « Sacerdotem, licet nihil aliud

faceret quam oraret, abs dubio in salutem multorum fratrum consti­

tutum censendum esse ». Deiparae, quam ceu filius impense dilexit, Ro­

sarium iugiter prae manibus tenens, per illud ad historiam salutis cum

Maria contemplandam trahebatur, amore inde allectus ad paschale mortis

et resurrectionis Domini mysterium actuose participandum. Item in dies

ad illam laete exprimendam sacerdotalem castitatem alliciebatur, quam

diligentissime ob Christi unius Dilecti amorem custodivit et aluit, foe-

cundam altricem sanctae apostolicae donationis. Cum etenim in quolibet

homine Christum videret, necessitate quadam ex intimo compulsus ad

Salvatorem in proximis diligendum eisque serviendum trahebatur, quod

non solum iucunda opum pauperibus erogatione, sed praesertim inde-

fatigabili ministerio pastorali praestitit. Ad finem usque, aetate ingra­

vescente spreta, honori habuit sacram doctrinam pueros edocere, per

multas horas hieme et aestate homines cum Deo in sacra confessione re­

conciliare, longa etiam itinera pedibus facere ut fidei solamen infirmis

et mortis proximis deferret. Temporis et valetudinis numquam rationem

habuit cum de fratribus sublevandis ageretur, opere demonstrans ad se

iam non pertinere eum qui in bonum totius Ecclesiae sacerdotale mi­

nisterium susceperit, atque torrente voluptatis suae Dominum iam hic

in terris perfundere ministros suos qui Christum animose et fideliter in

via Evangelicarum virtutum sequantur.

Sanctitatis fama, qua vivens inelaruerat, in dies percrebrescente ea­

que supernis signis confirmata, factum est ut Causa de Beatorum Caeli-

tuum honoribus eidem decernendis agi coepta sit. Post igitur Processus

ordinaria auctoritate, annis 1931-1934, in archiepiscopali curia Tauri­

nensi constructos, editoque Decreto super scriptis eidem Servo Dei tri­

butis, Pius Pp. XII commissionem introductionis Causae die 23 Mar­

tii 1945 sua manu signavit. Deinde in eadem archiepiscopali Curia annis

1947-1949 Processus apostolica potestate adornati sunt. De omnium au­

tem harum inquisitionum iuridica validitate decretum exiit die 26 mensis

Octobris a. 1953.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!