31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 349

nis, omnes difficultates triumphavit et summo cum iubilo apud Arcem

Papalem Passionistarum ingressus est gymnasium (mense Martio a.

1895), quod, si iam quodammodo novitiatui ob virtutum et ascesis exer­

citium simile videbatur, exemplis Servi Dei stimulatum, tum verus fer-

vensque novitiatus apparuit. Ibi et in litterarum studio et in virtutibus

brevi ita profecit, ut exemplo omnibus haberetur. Profecto iugi cum Deo

coniunctionis et orationis dono ditatus fulgebat, atque corporis sensuum-

que castigatione, obedientia, humilitate, mansuetudine, perenni laetitia

cum eutrapelia, suetus maestos consolari condiscipulos eosque fraterne

corrigere et eis animum addere, veniam dare et excusare ac beneficia

rependere molestis, simplex, rectus, omnem ostentationem detestans, pa­

cem spirans, Paradisum anhelans, in Christi Passionem et eius eucha­

risticam renovationem atque in B.M.V. Compassionem, in corde eius et

in corde Christi recogitatam, piissimus, quasi exstaticus SS. Sacramen­

tum adorans et recepta S. Communione interdum visus, denique voca­

tionis suae perfectionis studiosissimus, strenua, qua praeditus erat, vo­

luntate et copiosis gratiae donis, sanctitatem aggressus.

Voti tandem, ante aetatem, compos factus, die 25 Aprilis anni 1896

novitiatum est ingressus in recessu prope Lucam, Ponte a Moriano,

Sanctum, tunc venerabilem, Gabrielem a Virgine Perdolente aemula-

turus, cuius nomen in vestitione (die 11 Maii a. 1896) suscepit, addito

titulo a Nostra Domina Sacri Cordis, sibi carissimo. Ibi, non mitiga­

tam S. Pauli a Cruce regulam, austeramque laetamque, in spiritu et

veritate, ex corde exsecutus est, duce ac magistro P. Nazareno a V. Im­

maculata (Santolini), olim Almi Collegii Capranicensis alumno, in Pon­

tificia Universitate Gregoriana philosophiae laurea et theologiae licen­

tia insignito. Qui vir, sapientissimus et prudentissimus statim, post

primas probationes, animadvertit thesauros caelestis gratiae in animo

Galilaei reconditos, quos sagaciter multiplicare sategit, optimo qui­

dem cum sanctitatis fructu, ut ipse testatus est, condiscipulis confir­

man tibus. (( Potius mori quam peccatum, vel levissimum, committere ))

fuit Servi Dei tenax propositum, et verticem attingere

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!