31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 347

monia, at praesertim clerici religiosique peculiari ratione, etiam inter

mundi persecutiones, novo quodam martyrii genere, obligantur, immo

ipsi pueri, qui (( sunt veri testes viventes Christi inter socios » (Aposto­

licam actuositatem, n. 12). Unica ergo est evangelica testificatio, bi-

fariam fidem professa, sanguine nempe vel vitae sanctitate in Ecclesia

publicum cultum pariter merita. Cum vero plurimi adolescentes, immo

et pueri, Spiritu Sancto moti, sanguine suo fidei per saecula testimo­

nium reddiderint, dubitandum non videtur quin etiam per vitae sancti­

moniam testimonium, Dei Spiritu acti, pariter perpetuo in Ecclesia ipsi

sint reddituri, et similem coronam in caelis et in Ecclesia peregrinante

emerituri.

Id ipsa recens catholicae Ecclesiae historia videtur clare confir­

mare, ut etiam in casu Servi Dei Galilaei Mcolini, non tantum pro

biennio apud Passionistas transacto, sed etiam pro aliquibus saltem

annis quos apud suos vixit.

Natus enim Dei Servus Capranicae, intra Sutrinae dioeceseos fines,

die 17 Iunii anno 1882, baptizatus vero nomine Galilaei Dominici ad

fontem paroecialis ecclesiae S. Ioannis Evangelistae die 21 eiusdem

mensis, ab optima matre, Loreta Lucciola, pie, suaviter fortiterque

educatus, mire eam adiuvante Amabili Mcolini, patrueli (quae etiam

«angelica» vocabatur ob suos mores), a patre Aloisio, negotiis incum-

bente, religiosis praeceptoribus erudiendus datus est, donec propter ci­

vicam obligationem, per annum 1890-1891, publicam scholam frequen­

tare debuit, praemio donatus.

A prima aetate, in ipsa schola materna, Dei cognitionem se sitire

parvulus aiebat, exemplo condiscipulis factus, iamque vivido ingenio

et pietate obedientiaque eminens. Magis etiam in virtutibus litterisque

profecit, cum per plures annos P. Pacifici Paolozzi, O.F.M. Conv.,

alumnus fuit, omnibus amabilis, scholae assiduus, in disciplina ser­

vanda et obtinenda magistri adiutor, prudentia, etiam in negotiis

domus curandis, excellens; caritate in proximum, praesertim in pau­

peribus sublevandis et in parcendo iniuriosis, aequalibus longe prae­

stans.

Undecim annos natus, biennio studiis 4 annorum perfectis, publi­

cum Viterbii in Regio Gymnasio secundi cursus periculum cum fructu

fecit, virili animo multorum spretis irrisionibus et minationibus.

Quam fortitudinem, ut verus miles Christi, qui in Confirmatione

die 1 Septembris anno 1888 sacratus erat, multipliciter exercuit, im-

pavidus puer et adolescentulus, etiam in defendenda catholica religione

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!