31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

346 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

floruit fama sanctitatis, quae post eius mortem amplius diffusa est ;

qua re, altero totius mundi bello confecto, instrui coepti sunt Proces­

sus ordinarii informativi super eius sanctitatis fama, super virtutibus

et miris eius intercessioni tributis. Qui Processus habiti sunt annis

1949-1957 in Vicariatu Urbis et in dioecesibus Cracoviensi et Vivariensi.

Decreta super multis Famulae Dei scriptis edita sunt die 12 mensis

Iulii anno 1966 et die 8 mensis Maii anno 1981. Servatis igitur de iure

servandis, instante Rev.do P. Paulo Molinari, S. I., huius Causae le­

gitimo ac sollertissimo Postulatore, die 14 mensis Iulii anno 1981 factus

est Congressus Peculiaris super Causae Introductione.

Facta de hisce omnibus, die 15 mensis Octobris anno 1981, Summo

Pontifici Ioanni Paulo II relatione, Sanctitas Sua — concessa dispen­

satione a celebranda Congregatione Particulari Patrum Cardinalium —

Causam Servae Dei Ursulae LedóchowsJca, fundatricis Sororum Ursu­

linarum a SS. Corde Iesu Agonizantis, esse introducendam edixit.

Datum Romae, die 15 Octobris a. D. 1981.

L. B S.

PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus

Traianus Crisan, Subsecretarius

H

NULLIUS SS. VINCENTII

ET ANASTASII AD AQUAS SALVIAS

Beatificationis et Canonizationis Servi Dei Galilaei Nicolini, Novitii Con­

gregationis SS. Crucis et Passionis D. N. I. C.

SUPER DUBIO

An constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in

Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia,

Temperantia et Fortitudine, earumque adnexis, in gradu heroico,

in casu et ad effectum de quo agitur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!