AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

344 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale Anno 1874 familia Ledóchowski commigravit in locum vulgo St. Pölten appellatum, ubi Ursula scholas frequentavit in paedagogio Instituti Beatae Mariae Virginis a Serva Dei Maria Ward fundati. Anno 1883 est familiam secuta ad urbem Lipnica Murowana in dioecesi Tarnoviensi positam. Tenero praedita animo erga alienas necessitates, enixe operam de­ dit pro familia sua, matrem adiuvando in ceteris filiis et filiabus natu minoribus educandis, et patrem in fundis administrandis; ac apostolica mota caritate genti in iis finibus commoranti, quoad cor­ pora et animos egenae, auxilio fuit. Divinae obtemperans vocationi anno 1886 vitam suam Deo dicatam iniit in domo Ursulinarum Cracoviensium. Eodem ac S. Angela Merici spiritu imbuta, vitam e veritate chri­ stiana aestimans, Mater Ursula animadvertit quae protinus opus es­ sent puellis incipientibus Universitatem studiorum procul a familiis suis frequentare. Pro his igitur anno 1906 primum in Polonia ape­ ruit convictum universitarium a religiosis sororibus rectum; optimos delegit theologos, qui sibi opitularentur ad puellas excolendas earum eruditionem temperando cum doctrina fidei altius perspecta. Cum autem structurae sociales et oeconomicae illius populi mu­ tarentur, Serva Dei intellexit necesse esse religiosas apostolicam ne­ cessitudinem habere cum populo, ideoque Antistitibus aliarum domorum sui iuris Ursulinarum Polonicarum adiuvantibus Constitutiones aptavit temporum necessitatibus; quarum adprobationem a Sancta Sede anno 1907 recepit. Eodem anno Petroburgum se contulit, alium convictum pro puel­ lis catholicis ibi rectura : quod quidem eo factum est, quia semper ad voluntatem divinam parata erat et ad animarum bonum. Septem annos, etsi diffidentiae, inimicitiae, vexationes obstabant, Famula Dei serena perrexit officium educandi et apostolicum laborem ratione etiam oecumenica inter Protestantes in Finnia, continenter animosa et fiduciae plena; namque Deo duce nitebatur. In exilium pulsa, anno 1914, hoc sequens quod semper in ore ha­ bebat: ((Sicut Deus vult», in Sueciam venit, unde non desiit crebris epistulis, cum oratione coniunctis, sororibus religiosis moderari quae in Russia manserant. Rerum novarum bene conscia — tunc bellum saeviebat — Summo Pontifici Benedicto XV oboedire conata est, hortanti omnes homines bonae voluntatis ut sortem levarent, prout quisque posset, dolentium.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 345 Linguas didicit illarum gentium, pluries se laboriosis itineribus commisit per totam paeninsulam Scandinavam multasque habuit allocutiones et multa suscitavit consilia auxiliis ferendis. In hoc caritatis opere, quod una cum aliis diversarum religionum asseclis gessit, fidem ca­ tholicam testificata est et suum alieni boni summum amorem. Postquam in Poloniam reversa est anno 1920 cum quadraginta so­ roribus religiosis, quae per exilium in Russia erant religionem am- plexae, ei considerandae fuerunt communes illius nationis recenter in libertatem vindicatae difficultates, novaque vitam religiosam digerendi ratio in Ordine S. Ursulae, nempe unio conventuum qui ad id tempus plene independentes et autonomi erant. Cum res sic se haberent, Dei Famula, e primitiva mente Sanctae Angelae solita haurire, perspexit quae suae essent partes : ut profecto cum communitate sua domus sui iuris per tempus exilii constitutae Petroburgi, pauperibus et egenis maxime indigentibus serviret. Supernaturali prudentia ducta in his sicut in aliis quaestionibus maioris momenti usa est consilio Superiorum ecclesiasticorum ante­ quam aliquid decerneret. Ab Achille Ratti, qui tunc Nuntius Apostolicus in Polonia erat et futurus Pontifex Pius XI, his verbis incitata : « In via ab ipsa Provi­ dentia significata perseverate», Sancta Sede consentiente, anno 1920 domum suam sui iuris in Congregationem convertit, quae anno 1930 definitive est adprobata. Magnanima, mente alacris et actione, cum est celebrata « Cru­ ciata Eucharistica», quam ipsa in Poloniam induxerat, plus 200.000 pueros congregavit; cum Religiosis suae Congregationis, celeriter auc­ tae, catechesi tradendae in scholis publicis se dedidit et apostolico la­ bori ad fines Poloniae et in suburbanis magnarum urbium ; catechistas et educatrices laicas praeparavit; Sorores docuit operam suam duram in spiritu orationis et paenitentiae exsequi cum persona Christi Sal­ vatoris mundi coniunctas. Haec Famula Dei, servitio Ecclesiae suam religiosam familiam ad­ dicendo et inter pauperes atque egenos mittendo, suas Religiosas ab­ hinc quadraginta annos immisit in vias postea per Concilium Vatica­ num confirmatas. Cum in indefatigata industria vixisset pro bono Ecclesiae et dolen­ tis humani generis, die 29 mensis Maii, anno 1939, mortem obiit Romae, ubi etiamnum est eius sepulcrum. Ob varias claras et christianas virtutes Mater Ursula etiam viva

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 345

Linguas didicit illarum gentium, pluries se laboriosis itineribus commisit

per totam paeninsulam Scandinavam multasque habuit allocutiones

et multa suscitavit consilia auxiliis ferendis. In hoc caritatis opere,

quod una cum aliis diversarum religionum asseclis gessit, fidem ca­

tholicam testificata est et suum alieni boni summum amorem.

Postquam in Poloniam reversa est anno 1920 cum quadraginta so­

roribus religiosis, quae per exilium in Russia erant religionem am-

plexae, ei considerandae fuerunt communes illius nationis recenter in

libertatem vindicatae difficultates, novaque vitam religiosam digerendi

ratio in Ordine S. Ursulae, nempe unio conventuum qui ad id tempus

plene independentes et autonomi erant.

Cum res sic se haberent, Dei Famula, e primitiva mente Sanctae

Angelae solita haurire, perspexit quae suae essent partes : ut profecto

cum communitate sua domus sui iuris per tempus exilii constitutae

Petroburgi, pauperibus et egenis maxime indigentibus serviret.

Supernaturali prudentia ducta in his sicut in aliis quaestionibus

maioris momenti usa est consilio Superiorum ecclesiasticorum ante­

quam aliquid decerneret.

Ab Achille Ratti, qui tunc Nuntius Apostolicus in Polonia erat et

futurus Pontifex Pius XI, his verbis incitata : « In via ab ipsa Provi­

dentia significata perseverate», Sancta Sede consentiente, anno 1920

domum suam sui iuris in Congregationem convertit, quae anno 1930

definitive est adprobata.

Magnanima, mente alacris et actione, cum est celebrata « Cru­

ciata Eucharistica», quam ipsa in Poloniam induxerat, plus 200.000

pueros congregavit; cum Religiosis suae Congregationis, celeriter auc­

tae, catechesi tradendae in scholis publicis se dedidit et apostolico la­

bori ad fines Poloniae et in suburbanis magnarum urbium ; catechistas

et educatrices laicas praeparavit; Sorores docuit operam suam duram

in spiritu orationis et paenitentiae exsequi cum persona Christi Sal­

vatoris mundi coniunctas.

Haec Famula Dei, servitio Ecclesiae suam religiosam familiam ad­

dicendo et inter pauperes atque egenos mittendo, suas Religiosas ab­

hinc quadraginta annos immisit in vias postea per Concilium Vatica­

num confirmatas.

Cum in indefatigata industria vixisset pro bono Ecclesiae et dolen­

tis humani generis, die 29 mensis Maii, anno 1939, mortem obiit Romae,

ubi etiamnum est eius sepulcrum.

Ob varias claras et christianas virtutes Mater Ursula etiam viva

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!