31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 343

SACRA CONGREGATIO

PRO CAUSIS SANCTORUM

i

ROMANA

Beatificationis et Canonizationis Servae Dei Ursulae Ledochowska, Fun­

datricis Sororum Ursulinarum a SS. Corde Iesu Agonizantis.

SUPER DUBIO

An eius Causa introducenda sit.

Iuxta doctrinam Concilii Vaticani II : « Inde ab exordiis Eccle­

siae fuerunt viri ac mulieres, qui per praxim consiliorum evangelico­

rum Christum maiore cum libertate sequi pressiusque imitari inten­

derunt et suo quisque modo vitam Deo dicatam duxerunt, e quibus

multi, Spiritu Sancto afflante, vel vitam solitariam degerunt vel fa­

milias religiosas suscitaverunt, quas Ecclesia sua auctoritate suscepit

et adprobavit. Unde e consilio divino mirabilis varietas coetuum re­

ligiosorum succrevit, quae valde contulit, ut Ecclesia, non solum ad

omne opus bonum instructa (cfr. 2 Tim 3, .17) et ad opus ministerii

in aedificationem Corporis Christi (cfr. Eph 4, 12) parata sit, sed etiam

variis donis filiorum suorum decorata appareat sicut sponsa ornata

viro suo (cfr. Apoc 21, 2) et per eam innotescat multiformis sapientia

Dei (cfr. Eph 3, 10) » (Perfectae Caritatis, n. 1).

In clarissimis religiosorum Institutorum conditricibus, quas hac

nostra aetate Divina Providentia suscitavit, Mater Ursula Ledochow­

ska est ponenda, Fundatrix Congregationis Sororum a Sacro Corde

Iesu Agonizantis.

Insignis haec Famula Dei in oppido Loosdorf, in Austria, nata est

die 17 mensis Aprilis anno 1865, e secundis nuptiis comitis Polonici

Antonii Ledóchowski cum comitissa Helvetica Iosepha Salis-Zizers,

soror minor natu Servae Dei Mariae Teresiae, Fundatricis Sodalicii

S. Petri Claver, a Summo Pontifice Paulo VI die 19 mensis Octobris

anno 1975 in beatorum numerum relatae; et est postridie eius diei

baptizata, nominibus Iulia Maria acceptis.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!