31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 265

III

Templum cathedrale Imolense ad Basilicae Minoris honorem evehitur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Honorari Sanctos singulari fidelium

veneratione, maxime eos qui sanguinem pro Christo fuderunt, id Ec­

clesiae sancta catholica non modo permisit, sed etiam suasit; sunt

enim illi et amici Dei fidissimi, quos Pater ipse amat, et patroni chri­

stiani populi potentes, et egregia virtutum exempla praebuerunt, om­

nibus imitanda. Nihil ergo mirum, si haec beata Petri Sedes data

facultate causam honoris illorum suscipiat. Cum ergo Venerabilis Fra­

ter Aloisius Dardani, Episcopus Imolensis, suo ipsius nomine, item

cleri atque populi suae dioecesis, ab hac Apostolica Sede petierit ut

cathedrale templum S. Cassiano dicatum, Christi Martyri illustri, di­

gnitate Basilicae Minoris decoraretur; Nos, consideratis tum Martyris

ipsius gloria, tum multorum Episcoporum eius Ecclesiae fama, tum

templi antiquitate, arte, monumentis, atque praesertim religione, bene

fieri censuimus, si admotis precibus concederemus. Qua re, iis pro­

batis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino hac de

re censuerit, placet templum cathedrale Imolense in Basilicis Minori­

bus annumerari, factis nempe iuribus ac privilegiis talium templorum

propriis, modo servata sint quae Decretum ((De titulo Basilicae Mi­

noris», die vi factum, anno MDCCCCLXVIII, observari iubet. Contrariis

nihil obstantibus. Ceterum, quod gessimus felix, faustum fortunatum-

que sit, fidemque in pectoribus augeat, ad Dei altissimi gloriam, S. Cas-

siani laudem.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die xvn men­

sis Decembris, anno MDCCCCLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.

Loco £B Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tab., n. 18300.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!