AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

200 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale stum ac beatam communionis ecclesialis securitatem. At tamen haec ipsa maximi profecto pretii bona ac beneficia concupiscebat ipse quo­ quoversus terrarum exportare Franciscus Maria Jordan ideoque So­ cietatem illam incohavit centum adhinc annos quae pro certo vitae suae munere communicaret cum hominibus quam plurimis easdem Sal­ vatoris mundi gratias. Manet semperque in finem vinea ista colenda manebit ; oves quaedam reperientur semper errantes Pastoremque divinum desiderantes; opus etiamnunc superest evangelii propagandi immensum, quod immo diffi­ cilius singulos fit in dies ob alia nunc temporum adiuncta moresque hominum mutatos; vocatio apostolica et missionalis, evangelica et sa­ cerdotalis exspectat numquam non animosos et alacres operarios. En igitur latissimum quidem campum ubi proprium Salvatorianorum cha­ risma suam valet debetque exserere vim. Nihil autem dubitare possumus quin vos, si optatos certe fructus spiritales ex centenaria hac Societatis celebritate derivaveritis in unam­ quamque ipsius provinciam et missionem, domum immo et animam, plenius exsecuturi sitis alta proposita venerabilis legum latoris cla­ riusque etiam exhibituri exemplum fidelitatis erga Ecclesiam, amoris erga familiam religiosam vestram, infiammati ab integro studii erga vo­ cationem vestri propriam. Inde vicissim sine dubio fiet ut, quibus pro­ vidus ipse Deus gratiam indiderit, facilius obsequantur Ei Salvatoria- numque ingrediantur institutum. Haec proinde sensa Nostra et cogitata sunt de centesimo anno a condita Societate Divini Salvatoris; haec vota Nostra sunt et bona omina quae his Litteris testificari placuit tibi, Reverendissime Pater, et omni tecum cui praees religiosae per orbem familiae. Esto demum vobis Apostolica Nostra Benedictio singulis quidem amantissime red­ dita documentum benevolae gratulationis Nostrae; esto pariter ea vo­ bis superni posthac semper tum luminis et solacii tum praesidii et ro­ boris pignus. Ex Aedibus Vaticanis, die n mensis Iulii, anno Domini MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio. IOANNES PAULUS PP. II

Acta Ioannis Pauli Pp. II 201 ALLOCUTIONES I Ad Malianos episcopos occasione oblata « ad Limina » visitationis coram admissos.* Chers frères dans Vépiscopat, Votre visite me donne aujourd'hui la joie de vous exprimer la part que je prends à vos espoirs comme à vos soucis de pasteurs de l'Eglise au Mali. Certes, les catholiques ne sont pas chez vous le grand nombre. Mais je sais que la qualité de leur vie chrétienne est bien réelle. D'ailleurs ils ont su gagner la sympathie de beaucoup grâce au climat d'amitié qu'ils ont créé et au témoignage qu'ils rendent à l'amour de Dieu. Us participent fraternellement, avec tous leurs concitoyens, au dévelop­ pement du pays. Et pour votre part, vous avez discerné avec justesse la nécessité de poursuivre dans cette voie, malgré de sérieuses difficultés. Je pense, en particulier, aux efforts consentis pour maintenir les écoles, pour entre­ tenir les dispensaires, pour contribuer à l'amélioration des conditions de vie des populations les plus déshéritées, en ce qui concerne, par exemple, les moyens d'irrigation, et cela, grâce à l'aide d'organismes caritatifs. Je vous laisse le soin de dire à tous ceux, prêtres, religieuses ou laïcs, qui s'adonnent généreusement à ces diverses tâches, combien le Pape apprécie l'engagement courageux et réaliste que leur inspirent ainsi la solidarité et la charité. Cet esprit de service désintéressé traduit le dynamisme même de la foi et de la prière. N'est-ce pas ce dont témoignent vos communautés, en cherchant à mieux comprendre et à mieux vivre ensemble l'Evangile, et à resserrer les liens entre tous les membres? Et lorsque vous invitez les chrétiens à entrer en conversation avec les musulmans — dont le sens de Dieu est grand ! — comme avec des croyants d'autres horizons, vous les aidez encore à découvrir la raison la plus profonde de ces gestes concrets d'amitié évoqués plus haut : il s'agit d'apprendre — dans le respect de la conscience des autres — à rendre compte de l'espérance et de l'amour que la foi au Christ fait vibrer en eux. Et si ce type de rela- * Die 26 m. Novembris a. 1981.

200 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

stum ac beatam communionis ecclesialis securitatem. At tamen haec

ipsa maximi profecto pretii bona ac beneficia concupiscebat ipse quo­

quoversus terrarum exportare Franciscus Maria Jordan ideoque So­

cietatem illam incohavit centum adhinc annos quae pro certo vitae

suae munere communicaret cum hominibus quam plurimis easdem Sal­

vatoris mundi gratias.

Manet semperque in finem vinea ista colenda manebit ; oves quaedam

reperientur semper errantes Pastoremque divinum desiderantes; opus

etiamnunc superest evangelii propagandi immensum, quod immo diffi­

cilius singulos fit in dies ob alia nunc temporum adiuncta moresque

hominum mutatos; vocatio apostolica et missionalis, evangelica et sa­

cerdotalis exspectat numquam non animosos et alacres operarios. En

igitur latissimum quidem campum ubi proprium Salvatorianorum cha­

risma suam valet debetque exserere vim.

Nihil autem dubitare possumus quin vos, si optatos certe fructus

spiritales ex centenaria hac Societatis celebritate derivaveritis in unam­

quamque ipsius provinciam et missionem, domum immo et animam,

plenius exsecuturi sitis alta proposita venerabilis legum latoris cla­

riusque etiam exhibituri exemplum fidelitatis erga Ecclesiam, amoris

erga familiam religiosam vestram, infiammati ab integro studii erga vo­

cationem vestri propriam. Inde vicissim sine dubio fiet ut, quibus pro­

vidus ipse Deus gratiam indiderit, facilius obsequantur Ei Salvatoria-

numque ingrediantur institutum.

Haec proinde sensa Nostra et cogitata sunt de centesimo anno a

condita Societate Divini Salvatoris; haec vota Nostra sunt et bona

omina quae his Litteris testificari placuit tibi, Reverendissime Pater,

et omni tecum cui praees religiosae per orbem familiae. Esto demum

vobis Apostolica Nostra Benedictio singulis quidem amantissime red­

dita documentum benevolae gratulationis Nostrae; esto pariter ea vo­

bis superni posthac semper tum luminis et solacii tum praesidii et ro­

boris pignus.

Ex Aedibus Vaticanis, die n mensis Iulii, anno Domini MCMLXXXI,

Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!