AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

198 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale et maternitate divina et spirituali pariter maternitate. Relinquitur dum­ taxat ut, quae singula praedicavimus ibi tres abhinc annos, hac facta potestate tu ipse mentis Nostrae particeps et interpres diligenter rénoves atque explanes. Sic enim continget ut anniversaria illa sollemnia primor­ diorum Guadalupensis pietatis transeat — sicut omnes exoptant — in adauctae fidei originem alacriorisque cultus marialis fontem, ut sanctua­ rium istud pergat medium quoddam esse centrum, unde simplicitatis christianae et collocutionis cum Deo familiaris exemplum petatur, unde gratiarum consolationumque divinarum copia hauriatur, unde coniunctio animorum inter pastores et greges fidelium et inter omnes Christi assecta- tores roboretur, unde demum Evangelii Christi lumen per Genetricis eius mirabilem effigiem quoquoversus resplendeat. Haec ex animo ominamur Venerabili Fratri Nostro Ernesto Cardinali Corripio Ahumada, Archie­ piscopo Mexicano, cuius communitas ecclesialis eodem hoc faustissimo tempore meminit similiter quadringentesimum quinquagesimum suae vi­ tae annum, necnon Dilecto Filio Villelmo Schulenburg, Abbati Guadalu­ pensi; haec praeterea optamus ceteris fratribus Episcopis, qui cum eis communicant non solum curam dominici gregis eadem in natione sed etiam eundem participant marianae pietatis affectum, qui cultu potissi­ mum significatur hos quadringentos et quinquaginta annos erga sic dic­ tam « Matrem Nigram ». Haec denique spiritualia beneficia a Deo expeti­ mus cuncto fidelium populo, qui a sacris illis Antistitibus ducitur in Do­ mini Iesu viis quemque Nos vere et studiose diligimus. Universis autem praesentibus anniversariae illi commemorationi tecum, Venerabilis Fra­ ter Noster, Legato scilicet Nostro, proventum uberrimum donorum su­ pernorum instantes precamur, dum Apostolicam Nostram Benedictio­ nem una cum hisce Litteris ipsis amantissime transmittimus. Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxi mensis Novembris, in memoria Praesentationis Beatae Mariae Virginis, anno Domini MCMLXXXI, Pontificatus Nostri quarto. Loco £B Sigilli In Secret. Status tab., Ch. n. 2288/2/2. IOANNES PAULUS PP. TI

Acta Ioannis Pauli Pp. II 199 EPISTULA R. P. Moderatori generali, primo expleto saeculo a condita Societate Di­ vini Salvatoris. REVERENDISSIMO PATRI GERARDO ROGOWSKI, MODERATORI SUPREMO SO­ CIETATIS DIVINI SALVATORIS. Contemplati permagna iam Nos cum laetitia simul diem natalem Servi Dei Francisci Mariae Jordan insignis quidem conditoris Socie­ tatis Divini Salvatoris qui instanti Iunio mense continget, simul — lon­ gius prospicientes in posterum — centesima ipsa sollemnia natalicia excitatae ab eo hic Romae eiusdem illius Societatis die videlicet octavo proximi mensis Decembris, peculiarem hisce Litteris operam cupimus dare ut per te, Reverendissime Pater, sensuum Nostrorum omnium et adfectuum apud Societatem interpretem vehemener ante omnia gra­ tulemur universae familiae vestrae primum ita prospere transactum vi­ tae actuosae et apostolicae industriae saeculum intra Ecclesia Christi communitatem utque firmiter dein cohortemur singula eius membra ad pristinum legiferi Patris animum penitus denuo suscipiendum, fervo­ rem evangelicum studiose repetendum, consilium religiosae congrega­ tionis fideliter implendum. Sane haud praeterit Nos quae deliberationes et investigationes hunc totum per annum in quattuordecim Societatis provinciis tribusque externis missionibus sedulo iam tractentur de fontibus ac principiis insituti vestri, de ipsius conditoris virtutibus ac propositis, de apta mentium renovatione legumque accommodatione secundum praesentes Populi Dei necessitates. Haec Nos studia vestra precibus maxime No­ stris comitamur ut anniversaria originum commemoratio inveniat cunc­ tos Societatis sodales ipsos ardentiores evangelii veraeque fidei aposto­ los, constantiores Iesu Christi mundi Salvatoris praecones, promptio- res ubique Matris Ecclesiae ministros. Non enim satis umquam virium aut temporis, satis opum aut curae, satis ingenii aut laboris impendi poterit in praestantissimam omnium causam : hominum scilicet aeternae salutis ac dignae illorum vitae ter­ renae secundum Christi praecepta et Ecclesiae monita. Plures siqui­ dem homines nunc quam alias conquirunt lucem doctrinae Iesu Naza­ reni ; plures quam antehac sacramentorum sitiunt solacia et auxilia ; plures usque appetunt sodalitatem baptizatorum credentiumque in Chri-

Acta Ioannis Pauli Pp. II 199

EPISTULA

R. P. Moderatori generali, primo expleto saeculo a condita Societate Di­

vini Salvatoris.

REVERENDISSIMO PATRI GERARDO ROGOWSKI, MODERATORI SUPREMO SO­

CIETATIS DIVINI SALVATORIS.

Contemplati permagna iam Nos cum laetitia simul diem natalem

Servi Dei Francisci Mariae Jordan insignis quidem conditoris Socie­

tatis Divini Salvatoris qui instanti Iunio mense continget, simul — lon­

gius prospicientes in posterum — centesima ipsa sollemnia natalicia

excitatae ab eo hic Romae eiusdem illius Societatis die videlicet octavo

proximi mensis Decembris, peculiarem hisce Litteris operam cupimus

dare ut per te, Reverendissime Pater, sensuum Nostrorum omnium

et adfectuum apud Societatem interpretem vehemener ante omnia gra­

tulemur universae familiae vestrae primum ita prospere transactum vi­

tae actuosae et apostolicae industriae saeculum intra Ecclesia Christi

communitatem utque firmiter dein cohortemur singula eius membra ad

pristinum legiferi Patris animum penitus denuo suscipiendum, fervo­

rem evangelicum studiose repetendum, consilium religiosae congrega­

tionis fideliter implendum.

Sane haud praeterit Nos quae deliberationes et investigationes hunc

totum per annum in quattuordecim Societatis provinciis tribusque

externis missionibus sedulo iam tractentur de fontibus ac principiis

insituti vestri, de ipsius conditoris virtutibus ac propositis, de apta

mentium renovatione legumque accommodatione secundum praesentes

Populi Dei necessitates. Haec Nos studia vestra precibus maxime No­

stris comitamur ut anniversaria originum commemoratio inveniat cunc­

tos Societatis sodales ipsos ardentiores evangelii veraeque fidei aposto­

los, constantiores Iesu Christi mundi Salvatoris praecones, promptio-

res ubique Matris Ecclesiae ministros.

Non enim satis umquam virium aut temporis, satis opum aut curae,

satis ingenii aut laboris impendi poterit in praestantissimam omnium

causam : hominum scilicet aeternae salutis ac dignae illorum vitae ter­

renae secundum Christi praecepta et Ecclesiae monita. Plures siqui­

dem homines nunc quam alias conquirunt lucem doctrinae Iesu Naza­

reni ; plures quam antehac sacramentorum sitiunt solacia et auxilia ;

plures usque appetunt sodalitatem baptizatorum credentiumque in Chri-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!