AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

196 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale eodemque Archiepiscopo titulo Maurianensi, tum Venerabilibus Fratri­ bus Nostris S.R.E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis praepositis, haec auctoritate Nostra decernimus. Ab Ecclesia Trento- nensi Comitatus, quos dicunt, separamus vulgo Hunterdon, Middlesex, Somerset et Warren, quibus novam dioecesim constituimus Metuchensem appellandam, cuius sedes episcopalis ponetur in urbe Metuchen, cathedra episcopalis auctoritatis in templo S. Francisci, in eadem urbe, factis nempe urbi atque templo iuribus debitis ac privilegiis. Novam Ecclesiam metropolitanae Sedi Novarcensi subdimus, cuius Praesuli Episcopus Me- tuchensis obnoxius erit ad normam iuris. Mensam constituent sive Cu­ riae emolumenta, sive populi collationes, sive bonorum pars, quae e di­ visione bonorum dioecesis Trentonensis conditae dioecesi obvenient, ad canonem 1500 C.I.C. Indulgemus etiam ut, quoadusque Canonicorum Collegium condatur, Consultores dioecesani deligantur, ut Ius Canoni­ cum praescribit. Circa sacrorum candidatorum formationem serventur praescripta iuris communis, ratione habita normarum Decreti Concilii Vaticani II « Optatam totius », et regularum a Sacra Congregatione pro Institutione Catholica datarum. Simul ac nova dioecesis constituta fuerit, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti, in qua beneficium vel officium habeant; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, illi in qua legitime degant. Ultimum, documenta et acta quae novam Se­ dem respiciant ad eius Curiam mittantur, ut in archivo rerum religio­ sarum diligentissime serventur. Ceterum, Venerabilem Fratrem Pium Laghi legamus ut has Litteras Nostras ad effectum deducat, vel per se ipse, vel per alium, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum. Re vero acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Episcopis mittantur. Contrariis nihil obstantibus. Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesima mensis Novem­ bris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontifi­ catus Nostri quarto. AUGUSTINUS Card. CASAROLI © SEBASTIANUS Card. RAGGIO a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Episcopis Praef. Loco 83 Plumbi In Secret. Status tab., n. 77765. Marcellus Rossetti, Proton. Apost. Liborius Scaccia, Proton. Apost.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 197 LITTERAE APOSTOLICAE E.P.D. Augustinus S.R.E. Cardinalis Casaroli, CCCCL expleto anno ex quo tempore Deipara Virgo conspiciendam sese dedisse traditur in Colle Te- peyac, ad sollemnia mariana, Mexicopoli in Guadalupensi templo praesi­ dendi, Legatus renuntiatur. VENERABILI FRATRI NOSTRO AUGUSTINO S.R.E. PRESBYTERO CARDINALI CASAROLI, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Perquam Nobis iucundum etiamnunc est et suave memoria repetere ac veluti praesenti animo rursus transigere laetissimos sane dies illos quos, cum hoc vixdum ingressi essemus Pastoris universalis Ecclesiae munus, tribus fere abhinc annos duximus Nos primo in apostolico iti­ nere apud dilectissimum Mexici populum, ubi Fratres quoque in Epi­ scopatu ibidem et sacerdotes, religiosarum familiarum sodales et Chri­ stifideles passim frequentissimos invisimus. At dulciore quadam con­ solatione nimirum perfundimur his diebus, cum cogitamus eam causam cur te, Venerabilis Frater Noster, istarum Litterarum vi mittere iam velimus eodem Legatum Nostrum, quo ipsi tunc Nos contulerimus veneraturi celeberrimam omnium Americarum speciem Beatissimae Vir­ ginis Mariae, nempe Guadalupensem in Colle illo Tepeyac nuncupato. Etenim die proximi mensis Decembris duodecimo explebitur quadrin- gentesimus et quinquagesimus annus, ex quo tempore Deipara Virgo conspiciendam sese dedisse traditur novensili christiano Ioanni Didaco cum eoque esset quater caelitus collocuta. Nemo probissime non novit quanta ex cultu illo locoque virtus pietatis ac fidei, religionis ac solacii his saeculis dimanaverit in animos vitasque innumerabilium quotannis peregrinatorum, quantumque hominum numerum ad se pertraxerit eadem Guadalupensis Virgo suumque ad Filium Divinum. Hoc persensimus illic Nos ac tu sine dubio Nobiscum ibi adsistens. Animi igitur intentio No­ stra sua sponte libenter convertitur ad idem templum omnino vene­ randum ubi solemnia mariana celebrata sunt, adstantibus Nobis, et ubi alia mox celebrabuntur, te scilicet pro Nobis adstante immo ac rebus praesidente, ad Dei honorandam Matrem atque marialem Ecclesiae doctrinam iterum inculcandam : esse eam Virginem semper sanctissi­ mam, veram esse Dei ipsius incarnati matrem, spiritualem omnium proinde hominum esse matrem — praestare id est virginitate perpetua

196 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

eodemque Archiepiscopo titulo Maurianensi, tum Venerabilibus Fratri­

bus Nostris S.R.E. Cardinalibus Sacrae Congregationi pro Episcopis

praepositis, haec auctoritate Nostra decernimus. Ab Ecclesia Trento-

nensi Comitatus, quos dicunt, separamus vulgo Hunterdon, Middlesex,

Somerset et Warren, quibus novam dioecesim constituimus Metuchensem

appellandam, cuius sedes episcopalis ponetur in urbe Metuchen, cathedra

episcopalis auctoritatis in templo S. Francisci, in eadem urbe, factis

nempe urbi atque templo iuribus debitis ac privilegiis. Novam Ecclesiam

metropolitanae Sedi Novarcensi subdimus, cuius Praesuli Episcopus Me-

tuchensis obnoxius erit ad normam iuris. Mensam constituent sive Cu­

riae emolumenta, sive populi collationes, sive bonorum pars, quae e di­

visione bonorum dioecesis Trentonensis conditae dioecesi obvenient, ad

canonem 1500 C.I.C. Indulgemus etiam ut, quoadusque Canonicorum

Collegium condatur, Consultores dioecesani deligantur, ut Ius Canoni­

cum praescribit. Circa sacrorum candidatorum formationem serventur

praescripta iuris communis, ratione habita normarum Decreti Concilii

Vaticani II « Optatam totius », et regularum a Sacra Congregatione

pro Institutione Catholica datarum. Simul ac nova dioecesis constituta

fuerit, sacerdotes Ecclesiae illi censeantur adscripti, in qua beneficium

vel officium habeant; ceteri vero clerici atque Seminarii tirones, illi

in qua legitime degant. Ultimum, documenta et acta quae novam Se­

dem respiciant ad eius Curiam mittantur, ut in archivo rerum religio­

sarum diligentissime serventur. Ceterum, Venerabilem Fratrem Pium

Laghi legamus ut has Litteras Nostras ad effectum deducat, vel per se

ipse, vel per alium, modo virum in ecclesiastica dignitate constitutum.

Re vero acta, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Sacram

Congregationem pro Episcopis mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesima mensis Novem­

bris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontifi­

catus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI © SEBASTIANUS Card. RAGGIO

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Episcopis Praef.

Loco 83 Plumbi

In Secret. Status tab., n. 77765.

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Liborius Scaccia, Proton. Apost.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!