31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

194 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ceris exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangeliza­

tione cito mittet. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Novembris,

anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo primo, Pontificatus

Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI © ANTONIUS Card. SAMORÉ

a publicis Ecclesiae negotiis S. Congr. pro Gentium Evang. Decanus Praep.

Loco £B Plumbi

In Secret. Status tab., n. 77285.

III

CYANGUGUENSIS

Marcellus Rossetti, Proton. Apost.

Liborius Scaccia, Proton. Apost.

Quadam plaga a dioecesi Nyundoënsi detracta nova in Ruanda dioecesis

conditur nomine Cyanguguensis.

IOANNES PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Nihil aestimamus esse optabilius quam ut Christianum Nomen expe­

ditissime ubique terrarum propagetur. Hac de causa, cum Venerabiles

Fratres Nostri S.R.E. Cardinales negotiis Sacrae Congregationis pro

Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi, ipsis votis

omnium consideratis quorum interest, prudenter censuerint aptius in

Ruanda evangelizationis operi consultum iri si nova ibidem dioecesis con­

stituatur, talem sententiam ratam habemus deque plenitudine potestatis

Nostrae Apostolicae haec decernimus quae sequuntur atque iubemus.

A dioecesi Nyundoënsi distrahimus australem regionem ex eaque novam

dioecesim Cyanguguensem appellandam condimus, cuius fines iidem erunt

quibus civilis Praefectura vulgo (( Oyangugu » separatur a civili Prae­

fectura vulgo (( Kibuye )), firmis manentibus ceteris limitibus, simul sta­

tuentes ut novae dioecesis cathedra episcopalis in sacra aede civitatis

Cyanguguensis principe sit utque apud idem templum dioecesani pro Ca-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!