31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

180 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Quod porro coniugis non catholici participationem respicit

eucharisticae Communionis, regulae observentur a Secretariatu

ad Christianorum unitatem fovendam editae. 179

In variis orbis terrarum partibus augescens numerus matrimoniorum,

quae inter catholicos et non baptizatos contrahuntur,

animadvertitur. In multis ex his coniux non baptizatus

aliam profitetur religionem; quae is hac in re sentit, ea sunt

reverenter observanda secundum Concilii Oecumenici Vaticani

Secundi Declarationem Nostra aetate de Ecclesiae habitudine

ad religiones non christianas.

Verumtamen in haud paucis eiusmodi matrimoniis, maxime

intra societates saeculari nota insignes, coniux non baptizatus

nullam prorsus religionem profitetur. Ad haec quod attinet conubia,

necesse est ut Conferentiae episcopales et episcopi singuli

congruentibus consiliis pastoralibus utantur eo pertinentibus

ut defensioni fidei coniugis catholici ac tuitioni liberae

exercitationis eiusdem fidei prospiciatur, praesertim quod ad

officium spectat faciendi, quantum potest, ut filii baptizentur

et secundum religionem catholicam educentur. Praeterea coniux

quoquo modo adiuvandus est ad implendum officium intra

familiam ipsam sincerum testimonium fidei vitaeque catholicae

perhibendi.

79. Diligenter studens familiam omni eius in parte non solum

religiosa tutari, Synodus Episcoporum non omisit attento

animo perpendere quasdam condiciones ratione religiosa et crebro

etiam civili abnormes, quae — velocibus in hodiernis cultus

humani inmutationibus — pro dolor, etiam inter catholicos

increbrescunt, non parvo detrimento ipsi instituto familiari societatique

illato, cuius hoc est veluti primaria cellula.

80. Prima condicio aliqua abnormis proficiscitur ex illo matrimonio,

quod (c experimenti causa initum » appellant et quod

179

Instructio In quibus rerum circumstantiis (15 Iun. 1972): AAS 64 (1972), 518-525;

Communicatio (17 Oct. 1973) : AAS 65 (1973), 616-619.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!