31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 179

impedimentis allatis liberae eius ostensioni in eiusdem religionis

exercitatione.

De forma autem liturgica et canonica matrimonii licet Ordinariis

abundanter uti facultatibus propriis, ut variis necessitatibus

occurrant.

Cum autem peculiares hae necessitates pertractantur, haec

sunt consideranda:

— in praeparatione, ad ipsum hoc genus matrimonium instituenda,

omnia rationabiliter conanda sunt ut catholica doctrina

de matrimonii proprietatibus et postulationibus perdoceatur

utque etiam caveatur ne in posterum tempus incidant

sollicitationes illae et obstacula, de quibus modo est dictum;

— summi refert ut, adstipulante communitate, pars catholica

corroboretur in fide sua ac reapse adiuvetur ad maturum

eius intellectum usumque consequendum ut intra familiam

credibilis testis fiat per vitam ipsam et qualitatem amoris erga

alterum coniugem ac liberos.

Mixta inter catholicos aliosque baptizatos matrimonia, quamvis

singularem exhibeant speciem, plures tamen ostendunt rationes,

quas utile est probe fovere et provehere tum propter interius

ipsarum momentum tum propter vim, quam motui oecumenico

tribuere valent. Hoc potissimum patet quoties ambo

coniuges fideles sunt religiosis officiis suis. Communis enim

baptismus ac dynamica gratiae virtus suppeditant coniugibus

horum matrimoniorum principium et causam communicandae

eorum coniunctionis in bonorum moralium spiritaliumque provincia.

Eius rei gratia atque etiam ut evidenter eluceat oecumenicum

pondus talis matrimonii mixti, quod in binorum coniugum

christianorum fide plene transigitur, inquiri debet — licet

hoc non semper facile sit factu — benigna adiutrix opera

inter ministrum catholicum et non catholicum iam inde a

primo tempore praeparationis ad matrimonium ipsarumque

nuptiarum.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!