31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

174 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Quod periculum etiam magis instat reapse, quia « hodiernus

vitae agendae modus — praesertim apud nationes machinali

industria provectiores — saepissime familias adducit

ut sua educationis officia deiciant reperiantque in facilibus effugi!

occasionibus (domi potissimum oblatis per televisificum instrumentum

ac per scripta quaedam pervulgata) viam, qua tempus

et agendi spatia infantium occupent ac puerorum ». m

Unde

exoritur « officium ... defendendi maxime infantes ac pueros

ab "incursibus", quos ex his communicationis instrumentis patiuntur

», necnon curandi ut eorum usus in familia temperetur

maxima cum diligentia. Sic etiam interesse debet familiae ut

propriis filiis quaerantur alia oblectamenta saniora, utiliora

magisque institutoria, ad corpus, mores, animam quod attinet,

« ut tempus puerorum vacuum efficacius adhibeatur plurisque

aestimetur et ut eorum vires probe dirigantur ». 174

Quoniam vero communicationis socialis instrumenta — perinde

ac schola et ambitus vitae — crebro etiam filiorum institutionem

insignite afficiunt, parentes tamquam receptores actuosas

sibi sumere partes debent, quoad usum moderatum et

censorium, vigilem et prudentem illorum, discernentes qualem

effectum habeant in filios, necnon quoad directoriam moderationem,

quae faciat « ut liberorum conscientia conformetur ad iudicia

serena rebusque congruentia proferenda, quae eam dirigant

in eligendis et excludendis spectaculis, quae exhibentur ». 175

Eadem officii ratione agant, in ipsis spectaculis seligendis et

apparandis, consuetudinem — per opportuna incepta — habentes

cum auctoribus variarum partium electionis transmissionisque

eorundem spectaculorum ut certo videant ne temere prae-

173

Ioannes Paulus PP. II, Nuntius die recurrente recto instrumentorum communicationis

socialis usui provehendo per totum terrarum orbem dicato 1981, 5 (10 Mai. 1981) :

diarium «L'Osservatore Romano» (22 Mai. 1981).

174

Ibid.

175

Paulus PP. VI, Nuntius III die recurrente recto instrumentorum communicationis

socialis usui provehendo per totum terrarum orbem dicato (7 Apr. 1969): AAS 61

(1969), 456.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!