31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 167

pastoralis ministerii — habet principium suum efficiens principemque

auctorem ipsam Ecclesiam per eius structuras perque

illos qui in ea operantur.

70. Ecclesia, communitas salvata simul et salvans, hic consideranda

est in duplici sua ratione universali et particulari:

haec in dioecesana communitate, modo pastorali in minores

communitates divisa, inter quas, suum ob praecipuum pondus,

paroecia est insignis, declaratur et ad effectum adducitur.

Communio cum Ecclesia universali non deprimit, quin immo

in tuto ponit et promovet stabilitatem et peculiarem indolem

variarum Ecclesiarum particularium; quae esse pergunt subiecta

opere valentia et proxima necnon efficientissima ad curam

pastoralem familiae peragendam. Ita quaevis Ecclesia localis

et peculiari modo quaevis communitas paroecialis oportet

sit magis conscia gratiae et officii, quae a Domino accipit ut

curam provehat pastoralem. Expedit ne quodlibet pastoralis

curae apte dispositae consilium, omnibus in ordinibus, umquam

ad curam pastoralem familiae spectare praetermittat.

Huiusce officii habita ratione, intellegitur etiam momentum

consentaneae institutionis eorum qui in hoc genus apostolatum

modo magis peculiari insistunt. Sacerdotes, religiosi et religiosae,

inde a formationis suae tempore, progressione quadam

et consentanee ad cuiusque munus implendum dirigantur et

instituantur. Inter alia incepta nos iuvat in lumine ponere novum

Romae apud Pontificiam Universitatem Lateranensem

conditum Altius Institutum studio quaestionum de familia destinatum.

Etiam in quibusdam dioecesibus huiusmodi instituta

sunt excitata: curent Episcopi ut quam plurimi sacerdotes,

antequam paroecialia munia ineant, in his specialia frequentent

curricula. Aliis in locis institutoria curricula per intervalla

habentur apud Altiora Instituta studiorum theologicorum

et pastoralium. Haec incepta fovenda, sustinenda, multiplicanda

et aperienda sunt, ut liquet, etiam laicis, qui ad

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!