31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 159

bus premuntur; omnibus erit auxilio, sui commodi immemor,

ut possint accedere ad illud familiae exemplar, quod Creator voluit

usque « a principio » quodque Christus sua gratia rédemptrice

renovavit.

Actio pastoralis Ecclesiae gradatim fiat oportet, etiam quatenus

familiam debet comitari, eam pedetemptim sequens in

variis veluti gradibus eius institutionis et progressus.

66. Hisce temporibus magis quam alias necesse est ut iuvenes

ad matrimonium atque familiarem vitam praeparentur.

In quibusdam regionibus ipsae familiae adhuc iuxta veterem

morem iuvenibus tradunt bona ad vitam coniugalem et familiarem

spectantia, per progrediens educationis vel initiationis

opus. Sed mutationes, quae supervenerunt intra prope omnes

nostrorum temporum communitates, postulant ut non solum familia

verum etiam humana societas et Ecclesia studiose nitantur

ut praeparentur apte iuvenes ad futura officia. Haud paucae

res adversae, quae hodie in familiari vita deprehenduntur, ex

eo oriuntur quod inter nova rerum adiuncta iuvenes non solum

rectum bonorum ordinem obliviscuntur, sed, firmas agendi regulas

iam non habentes, nesciunt quomodo possint oppetere novasque

expedire difficultates. At experientia docet iuvenes

ad familiarem vitam affatim praeparatos universe magis proficere

quam ceteros.

Hoc eo magis refertur ad christianum matrimonium, cuius

vis sanctitatem tot virorum et mulierum pervadit. Quare Ecclesia

aptiores amplioresque rationes praeparationis ad matrimonium

provehat oportet ut, quantum fieri possit, amoveantur

difficultates, quibus plurimi coniuges premuntur, atque etiam

amplius certe foveatur ortus et auctus matrimoniorum, quae

felicem exitum habent.

Praeparatio ad matrimonium habeatur ac perficiatur tamquam

processus, qui gradatim fit et continenter. Ea enim tres

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!