31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

146 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

zandi opus in Ecclesia numquam ab apostoli secernitur doloribus,

ita parentibus in familia subeundae sunt fortissimo serenissimoque

animo difficultates, quibus eorum evangelizationis

apostolatus nonnumquam inter ipsos liberos obicitur.

Oblivisci non licet ministerium, a coniugibus parentibusque

christianis pro Evangelio exactum, esse natura sua ecclesiale

servitium, ingredi scilicet in compagem totius Ecclesiae ut communitatis

evangelizatae et evangelizantis. Ex unica Ecclesiae

missione promanans in eaque inhaerens atque ad unius Corporis

Christi aedificationem ordinatum, 128

domesticae Ecclesiae

ministerium evangelizationis et catechesis debet intimis vinculis

coniungi conscioque officiorum animo componi cum

omnibus ceteris ministeriis evangelizationis atque catechesis,

quae sunt et geruntur in ecclesiali communitate tam dioecesana

quam paroeciali.

54. Universalitas sine finibus est patens campus evangelizationis

proprius, quae studio et ardore missionali intrinsecus

animatur : inde enim expresso et ambagibus vacuo iussui Christi

respondetur : « Euntes in mundum universum praedicate

Evangelium omni creaturae ». 129

Fides quoque evangelizandique munus christianae familiae

hunc impulsum missionalem catholicum prae se ferunt. Matrimonii

sacramentum, quod renovat repetitque officium in baptismate

et chrismate stabilitum 130

defendendi diffundendique

fidem, coniuges parentesque christianos constituit Christi testes

(( usque ad ultimum terrae » 131

necnon veros et germanos amoris

vitaeque « missionarios ».

Iam intra familiam ipsam impleri potest genus quoddam

actionis missionalis. Hoc fieri contingit, cum aliquod eius membrum

fide caret aut eam non congruenter exsequitur. Quo in

128

129

130

131

Cfr. 1 Cor 12, 4 ss. ; Eph 4, 12 s.

Me 16, 15.

Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 11.

Act 1, 8.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!