31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 141

quod ea est et esse debet secundum Domini consilium; celebrans

sacramenta Ecclesia ditat atque roborat christianam familiam

Christi gratia ut in Patris gloriam ea sanctificetur; novum

caritatis mandatum rursus pronuntians, Ecclesia concitat et

dirigit christianam familiam ad amoris ministerium ut eundem

imitetur et in vita renovet amorem donationis ac sacrificii,

quo Iesus Christus totum hominum genus prosequitur.

Eo usque immittitur vicissim christiana familia in Ecclesiae

mysterium ut sua ratione salutis procurandae muneris, Ecclesiae

proprii, particeps fiat : sacramenti virtute coniuges parentesque

christiani « in suo vitae statu et ordine proprium suum

in Populo Dei donum habent ». 115

Quamobrem non modo « recipiunt

» Christi amorem, cum fiunt communitas « salvata », verum

etiam ad eundem Christi amorem fratribus « transmittendum

» vocantur, ideoque communitas « salvans » efficiuntur. Eo

modo christiana familia — effectus documentumque fecunditatis

supernaturalis Ecclesiae — constituitur symbolum, testificatio,

communicatio Ecclesiae maternitatis. 16

50. Familia christiana adigitur ut proprio singularique modo

actuosas et conscias partes sustineat in Ecclesiae missione, eo

scilicet quod servitio Ecclesiae et societatis se ipsam dedit in

vita et actione sua tamquam intimam vitae amorisque com­

munitatem.

Si quidem christiana familia est communitas, cuius vincula

a Christo renovantur per fidem et sacramenta, eius participatio

muneris Ecclesiae contingere debet ratione communitaria : simul

igitur coniuges uti par, necnon parentes ac liberi uti familia,

erga Ecclesiam et mundum ministerium suum exsequantur

oportet. In fide esse debent « cor unum et anima una » 117

per

communem spiritum apostolicum, qui eos incendit, ac per con-

113

116

117

Conc. Oec. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 11.

Cfr. Ibid., 41.

Cfr. Act 4, 32.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!