31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 131

consciam, omnia eiusdem familiae membra evangelizant atque

evangelizan tur ». 103

Propter hoc educationis ministerium parentes ex ipsa vitae

testificatione primi sunt Evangelii praecones apud liberos. Preces

fundentes insuper cum filiis atque cum iis vacantes legendo

verbo Dei et insinuantes eos in Christi intimum Corpus, eucharisticum

et ecclesiale, per initiationem christianam, fiunt illi

plane parentes, id est non vitae carnalis tantum generatores

verum etiam illius, quae per Spiritus renovationem profluit ex

Christi Cruce ac resurrectione.

Ut suo valerent parentes christiani educationis digne munere

perfungi, Synodi Patres exoptaverunt ut idoneus concinnaretur

liber catechismi ad usum familiae, perspicuus, brevis atque

eiusmodi ut ab omnibus facile animo posset comprehendi. Episcopales

Conferentiae vehementer sunt rogatae ut in hunc comparandum

catechismum studiose incumberent.

40. Prima quidem est familia, sed non unica vel exclusoria

communitas institutoria : ipsa communitaria, civilis atque ecclesialis

qualitas hominis exigit amplius ordinatiusque opus

— ad idemque conducit — quod effectus sit bene dispositae

adiutricis operae varii generis educatorum. Hi omnes sunt

necessarii, licet unusquisque eorum valeat et debeat agere secundum

suam potestatem propriamque iuvandi facultatem. 104

Institutorium familiae christianae officium obtinet idcirco

momentum valde praestans in ordinato apostolatu pastorali:

id quod novam secum fert cooperationis formam tum inter parentes

christianasque communitates tum etiam diversos inter coetus

educationi deditos et ipsos pastores. Renovatio proinde

scholae catholicae peculiarem curam intendere debet tam in

alumnorum parentes quam in constitutionem excellentis communitatis

insti tutoriae.

103

104

christiana, 3.

Adhort. Apost. Evangelii nuntiandi, 71: AAS 68 (1976), 60 s.

Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Declaratio Gravissimum educationis de educatione

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!