31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

130 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

congregata verbo et sacramento, fit simul, instar Ecclesiae magnae,

magistra et mater.

39. Poscit educandi munus ut christiani parentes filiis ea

omnia elementa suppeditent, quibus opus est ut eorum personae

ratione tum christiana tum ecclesiali gradatim maturescant.

Revocent igitur educationis elementa superius memorata

curentque ut filiis commonstrent ad quam altas significationes

fides atque caritas Iesu Christi eos perducere possint. Praeterea

conscientia Dominum sibi commendavisse incrementum alicuius

filii Dei, fratris Christi, templi Spiritus Sancti, Ecclesiae

sodalis, sustentabit christianos parentes eorum in officio donum

gratiae divinae in filiorum animis confirmandi.

Hisce verbis describit Concilium Vaticanum Secundum educationis

christianae argumentum : « Non solum maturitatem

humanae personae ... prosequitur, sed eo principaliter spectat

ut baptizati dum in cognitionem mysterii salutis gradatim introducuntur,

accepti fidei doni in dies magis conscii fiant; Deum

Patrem in spiritu et veritate adorare (cf. Io 4, 23) praeprimis

in actione liturgica addiscant, ad propriam vitam secundum

novum hominem in iustitia et sanctitate veritatis (Eph 4, 22-24)

gerendam conformentur; ita quidem occurrant in virum perfectum,

in aetatem plenitudinis Christi (cf. Eph 4, 13) et augmento

corporis mystici operam praestent. Iidem insuper suae

vocationis conscii tum spei quae in eis est (cf. 1 Pet 3, 15), testimonium

exhibere tum Christianam mundi conformationem adiuvare

consuescant ». 102

Synodus quoque, doctrinae Concilii rationes suscipiens et

amplificans, perhibuit missionem institutoriam christianae familiae

verum ministerium, quo sic Evangelium traditur ac diffunditur

ut ipsa familiaris vita fiat iter fidei et aliquo modo

christiana initiatio necnon schola Christi sequelae. Quemadmodum

Paulus VI scripsit, « apud familiam huius muneris

Declaratio Gravissimum educationis de educatione christiana, 2.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!