AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

1298 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale ACTA SS. CONGREGATIONUM SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI Patres Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, propositis in or­ dinario coetu quae sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut infra ad singula : D. 1) Utrum sacerdoti, qui ratione alcoholismi vel alius infirmitatis secundum iudicium proprii medici non potest sumere ne illam quidem minimam quantitatem vini consecrati quae in Missa adhiberi solet, sug- gerendum sit ut communicetur « per intinctionem » in Missa concele­ brata. R. Affirmative. D. 2) Utrum Ordinarius loci permittere queat sacerdoti, qui in eadem versatur conditione, ut etiam solus celebret Missam sese communicans « per intinctionem », dummodo fidelis, qui Missae assistat, consummet quod de vino consecrato remansit. R. Affirmative. D. 1) Utrum Ordinarius loci permittere possit communionem sub sola specie vini illis fidelibus, qui morbo sic dicto celiachia laborant, cuius ratio curandi exigit, ut a glutine, praesenti in farina frumenti ac proinde etiam in pane eucharistico, abstineant. R. Affirmative. D. 2) Utrum Ordinarius loci permittere possit, ut pro supradictis fidelibus sacerdos speciales hostias, quibus glutinum ablatum est, con­ secret. R. Negative. Responsa ad proposita dubia. I II

Sacra Congregatio pro Episcopis 1299 SS.mus Dominus Noster Ioannes Paulus divina Providentia PP. II, in Audientia concessa infrascripto Secretario S. Congregationis pro Doctrina Fidei, supradicta responsa adprobavit et publici iuris fieri iussit. Ex Aedibus S. Congregationis pro Doctrina Fidei, die 29 Octobris 1982. IOSEPHUS Card. RATZINGER, Praefectus © Fr. Hieronymus Hamer, O. P., Archiep. tit. Lorien., a Secretis SACRA CONGREGATIO PRO EPISCOPIS DECRETUM MEDIOLANENSIS ET COMENSIS De mutatione finium dioecesium. Quo facilius christiani gregis fidelium spirituali bono consuleretur, Exc.mus P. D. Carolus Maria Martini, Archiepiscopus Mediolanensis, et R. P. D. Teresius Ferraroni, Episcopus Comensis, votis Con­ silii Oecumenici Vaticani II de aptiore ecclesiasticarum circumscrip­ tionum territoriali compositione obsequentes, ab Apostolica Sede postu­ laverunt ut ecclesiastici fines eorum dioecesium aliquantulum immuta­ rentur. Sacra Congregatio pro Episcopis, rata huiusmodi immutationem spirituali animarum bono vere cessuram, vigore specialium facultatum sibi a Summo Pontifice Ioanne Paulo, divina Providentia Pp. II tri­ butarum, oblatas preces accipiendas esse censuit. Proinde suppleto, quatenus opus sit, eorum interesse habentium vel habere praesumentium consensu, hoc Decreto, perinde valituro ac si Apostolicae sub plumbo Litterae datae forent, ab archidioecesi Me­ diolanensi separat et finitimae dioecesi Comensi adscribit integrum territorium paroeciae Sancti Ioannis Evangelistae in municipii s vulgo Montorfano et Lipomo extans. Statuit quoque eadem Sacra Congregatio ut una cum territorio

1298 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

Patres Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, propositis in or­

dinario coetu quae sequuntur dubiis, respondendum esse censuerunt ut

infra ad singula :

D. 1) Utrum sacerdoti, qui ratione alcoholismi vel alius infirmitatis

secundum iudicium proprii medici non potest sumere ne illam quidem

minimam quantitatem vini consecrati quae in Missa adhiberi solet, sug-

gerendum sit ut communicetur « per intinctionem » in Missa concele­

brata.

R. Affirmative.

D. 2) Utrum Ordinarius loci permittere queat sacerdoti, qui in eadem

versatur conditione, ut etiam solus celebret Missam sese communicans

« per intinctionem », dummodo fidelis, qui Missae assistat, consummet

quod de vino consecrato remansit.

R. Affirmative.

D. 1) Utrum Ordinarius loci permittere possit communionem sub

sola specie vini illis fidelibus, qui morbo sic dicto celiachia laborant,

cuius ratio curandi exigit, ut a glutine, praesenti in farina frumenti

ac proinde etiam in pane eucharistico, abstineant.

R. Affirmative.

D. 2) Utrum Ordinarius loci permittere possit, ut pro supradictis

fidelibus sacerdos speciales hostias, quibus glutinum ablatum est, con­

secret.

R. Negative.

Responsa ad proposita dubia.

I

II

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!