31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 125

conquiratur et custodiatur necesse est ne fideles pati cogantur

conscientiae angores. 96

Coniugum ergo iter expedietur, si, doctrinam Ecclesiae magni

existimantes magnoperequé Christi gratiae fidentes tum

etiam adiuvantibus eos et comitantibus animarum pastoribus

cunctaque ecclesiali communitate, detexerint illi et experti fuerint

vim liberantem et promoventem veri amoris, quem Evangelium

praebet ac Domini proponit mandatum.

35. Quod pertinet ad difficultatem honestae natalium temperationis,

communitas ecclesialis hoc ipso tempore recipere in

sese debet officium excitandi firmas persuasiones atque adiumenta

concreta iis subministrandi quotquot in vita colere exop

tant paternitatem ac maternitatem vere responsabili modo.

Hac in re, dum gaudet Ecclesia de progressibus investigationum

scientificarum iam factis ad subtiliorem cognitionem

temporum fertilitatis muliebris atque propugnat constantiorem

quidem latioremque exercitationem huiusmodi studiorum,

non tamen potest renovata vehementia non flagitare

officium omnium eorum — medicorum, peritorum, consultorum

coniugalium, educatorum necnon maritorum ipsorum — qui

reapse subvenire coniugibus valent ut amorem suum in vita

foveant, simul observantes structuram ac fines actus coniugalis,

qui illum declarat. Porro hoc significat quoddam officium,

amplius, magis decretorium aptiusque ordinatum ut

methodi naturales temperandae fecunditatis cognoscantur, existimentur,

applicentur. 97

Magni pretii testificatio potest debetque a coniugibus illis

reddi, qui e communi consilio servandae statutis temporibus

96

Cfr. Paulus PP. VI, Litt. Enc. Humanae vitae, 28: AAS 60 (1968), 501.

97

Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Allocutio habita ad Delegatos Instituti appellati

« Centre de Liaison des Equipes de Recherche », 9 (3 Nov. 1979) : Insegnamenti di

Giovanni Paolo II, II, 2 (1979), 1035; cfr. etiam Allocutio habita ad Participes primi

Conventus pro Familia Africae et Europae (15 Ian. 1981):

Romano» (16 Ian. 1981).

diarium «L'Osservatore

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!