31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1211

animo censuimus obsecundare. Ea igitur probantes quae Sacra Congre­

gatio pro Sacramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis potestati­

bus, hac in re statuerit, Apostolica Nostra auctoritate paroeciale tem­

plum Sanctae Margaritae sacrum, in loco « Duesseldorf-Gerresheim »

intra fines Ecclesiae Coloniensis positum, in numerum Basilicarum Mi­

norum redigimus, cum omnibus iuribus et privilegiis congruentibus,

iis tamen servatis, quae iuxta Decretum « De titulo Basilicae Minoris »

die vi mensis Iunii anno MCMLXVIII editum, servanda sunt. Contrariis

nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die xiv

mensis Septembris, in festo Exaltationis Sanctae Crucis, anno

MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

Loco £B Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tal., n. 9/^966.

IV

Imago B. M. V. a Rosario, quae ab Ecclesia Verae Crucis colitur et in

paroeciali sacello loci vulgo « Alvarado » asservatur, pretioso diademate

redimitur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Memoriae plane proditum est prae­

clarum B. M. V. a Rosario simulacrum, quod in paroeciali sacra aede

loci (( Alvarado » vulgo dicti pie asservatur, inde a saeculo xvn magna

veneratione in quadam potissimum regione dioecesis Verae Crucis assi­

due excoli a tot dilectis filiis. Simul autem constat plura eius sacra

atque sollemnia tum mense Octobri tum mense Maio impensa cum ex­

sultatione et immutata religione ibi celebrari necnon frequentiores esse

Christifideles ad eiusmodi sacellum accurrentes ut tantae Matri amanter

supplicent divinaque auxilia per eius intercessionem fidenti animo im­

plorent. Quibus consideratis, Venerabilis Frater Iosephus Guadalupe

Padilla Lozano, Episcopus et pastor Verae Crucis, ceteris Mexicanis

Praesulibus idem omnino sentientibus, nuper, sua suique cleri ac populi

vota expromens, a Nobis petere non dubitavit, ut memoratam B. M. V.

imaginem pretioso diademate redimire sibi liceret Nostro nomine et auc­

toritate. Nos igitur, qui vehementer cupimus ut cultus amorque erga

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!