31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1206 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

lites necnon in Indos variosque nigri coloris homines alacriter coepit

conferre ; et maxime quidem omnibus eo tempore affuit, quo multi qua­

dam pestífera febris contagione affecti moriebantur. Profecto illud « om­

nibus omnia factus» (1 Cor 9, 22), si verum fateri volumus, praedicari

debet de clara praelaudati missionarii virtute. Qui in publico leproso­

rum valetudinario Batavo perquam efficacem navavit Cappellani ope­

ram, sive ante sive post quam Congregationis SS.mi Redemptoris so­

dalis est factus. Ut talis enim, eiusmodi religionis votis nuncupatis,

ipse in suo missionarii munere permansit, quod, frequentioribus et gra­

vioribus haud obstantibus cuiusque generis difficultatibus ipsoque mor­

tis periculo, inter nigros Indos vulgo « Arauchi » et « Waros » et (( Ca­

ribi » appellatos tam impense explevit tantaque vi eosdem docuit viam

salutis, ut tum leprosorum tum auctochthonum nigrorum superiore sae­

culo in Hollandica olim Guiana commorantium magnus apostolus me-

ritissime nunc habeatur. Ibidem inter eos ipsos, quorum multos amando

lucratus es Deo, fidelis ille Dei famulus, tam bene de Gentium evange­

lizatione meritus, qui praeterea iam ante mortem vir sanctus habebatur

in terris, animam Deo reddidit die quarto decimo mensis Ianuarii anno

MDCCCLXXXVii Bataviae, in Surinamia, exque eo tempore plurimi Chri­

stifideles corpus eius venerantur in Paramariboënsi cathedrali templo pie

asservatum, tamquam corpus eius ipsius mirabilis viri, qui iam pridem

(( sanctus Pater Donders » non sine causa appellari meruit. Cuius sancti­

tatis fama cum longe lateque, post eius mortem, percrebruisset, tandem

processui beatificationis instruendo opera est data. Ordinaria inquisi­

tione ab anno MCM ad MCMIII tam in dioecesi Buscoducensi quam in Pa­

ramariboënsi peracta, Decretum introducendae causae die quarto de­

cimo mensis Maii editum est anno MCMXIII atque in memoratis dioece­

sibus Processus Apostolici anno MCMXIIII et MCMIX instrui coepti sunt.

Posthac, cum Decretum die sexto decimo mensis Iulii anno MCMXXXIX

editum esset de iuridiciali peractorum Processuum validitate a praesta-

tutis coetibus exquirenda, tandem die vicesimo quinto mensis Martii

anno MCMXXXXV Summus Pontifex Pius XII ve. me., ob felicem talis

inspectionis exitum, denuntiavit Servum Dei Petrum Donders christia­

nas virtutes heroum in modum coluisse. Post igitur quam ab alterius

miraculi probatione veniam Paulus VI, Decessor Noster desideratissi­

mus, benigne in annum sacri Iubilaei MCMLXXV concessit, statuere ne­

cesse fuit constaretne prius miraculum, venerabili Petro Donders inter­

cedente, a Deo patratum esse. Hoc vero constare decreverat Processus

canonicus apud Curiam Buscoducensem anno iam MCMXXXII expletus,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!