AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

1204 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale Praeses speciales sub-commissiones e Membris illius argumenti singu­ lariter peritis instituit. Harum Sub-commissionum opus dirigitur a Membro electo a Cardi­ nali Praeside, ita ut, collatis consiliis cum Secretario generali, praepa­ rationem laboris Sessionis plenariae ducat. Hae sub-commissiones or­ dinarie minus quam decem Sodalibus constant, eaeque in speciali et brevi sessione praeparatoria etiam extra Urbem adunari possunt. Alii quoque periti, si casus ferat, etiam non catholici, consuli possunt. Ii autem qui ad hanc consultationem vocantur, non fiunt Membra Commissionis Theologicae Internationalis. Studio expleto, necnon in fine quinquennii, sub-commissiones a mu­ nere suo cessant. Sed iterum nominari aut renovari possunt pro subse­ quenti quinquennio. 11. Conclusiones, ad quas Commissio Theologica Internationalis in sessione plenaria aut in sub-commissionibus specialibus pervenerit, itemque, si opportunum videbitur, singula Membrorum vota, Summo Pontifici subicientur atque Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei usui tradentur. 12. Textus specifice adprobati a maiore parte Sodalium Commissio­ nis Theologicae Internationalis publici iuris fieri possunt, si nihil obstat ex parte Apostolicae Sedis. Textus, qui tantum generice adprobantur, ut opera personalia So­ dalium Commissionis Theologicae Internationalis publicari possunt, sed minime secumferunt responsabilitatem ipsius Commissionis. Quae di­ spositio eo magis valet, si agatur de relationibus praeparatoriis necnon de votis peritorum extraneorum. Diversitas harum qualificationum in praesentatione textuum clare notificetur. 13. Sodales Commissionis Theologicae Internationalis, in rebus a Commissione tractandis, secundum illarum naturam et momentum se­ cretum religiose servabunt, normis obsequendo, quae circa secretum sic dictum professionale vigent. Res, quae pertinent ad collaborationem cum Sacra Congregatione pro Doctrina Fidei sive collectivam sive individuam, secundum naturam rei, secreto proprio huius Congregationis vel secreto pontificio teguntur ad normam Instructionis de hoc Secreto (cf. AAS 66 [1971], 89-92). Quaecumque a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus suosque integros effectus obtinere

Acta Ioannis Penili Pp. II 1205 a die i mensis Octobris huius anni, contrariis quibuslibet non obstan­ tibus, etiam speciali mentione'dignis. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vi mensis Augusti, anno MCMLXXXii, in Festo Transfigurationis D.N.I.C, Pontificatus Nostri quarto. IOANNES PAULUS PP. II LITTERAE APOSTOLICAE I Venerabili Servo Dei Petro Donders, sacerdoti professo Congregationis SS.mi Redemptoris, Beatorum honores decernuntur. IOANNES PAULUS PP. II Ad perpetuam rei memoriam. — Ex quo Christus Dominus ut ho­ mines salvos faceret descendit de caelis et homo factus in terris verusque omnium Magister maxima in peccatores misericordia est usus nec hae- sitavit aegros sanare et egenis subvenire aut angore confectis, nunquam defuerunt complures germani discipuli eius et Evangelii praecones, qui, tanti Magistri vestigiis insistentes, se potissimum ad eos converterunt, qui prae ceteris visi sunt digni mira Christi caritate. Neque dubitari potest quin, eiusmodi exemplum secutus, ipse Dei famulus Petrus Don­ ders e Congregatione SS.mi Redemptoris iam nunc in Beatorum numero publice sit habendus. Is, cum Tiburgi in Hollandia die septimo et vice­ simo mensis Octobris anno MDCCCIX natus esset, eo ipso die baptizatus est, die autem quarto decimo mensis Novembris anno MDCCCXXIII Con­ firmationis unctionem accepit. Etsi inde a pueritia se vocari a Deo sen- tiebat ut sacerdotium appeteret, accidit tamen ut, propter pecuniae ino­ piam, studia ad tempus intermiserit, ut patrem in textoris opere adiu­ varet. Aetate vero duorum et viginti annorum in oppido vulgo (( Sint Michiels-Gestel » Seminarium Minus ingressus est tamquam alumnus- operarius privato sumptu eiusmodi studiis deditus, quae postea in Semi­ nario Maiore plane complevit. Sacerdos anno MDCCCXLI factus, ut mis­ sionarius postero anno ad Hollandicam tunc Guianam profectus est et sedem in urbe Paramaribo habuit, statimque curas pastorales non so­ lum in duo milia catholicorum ibi degentium, sed statutis diebus etiam in auctochthones servitutem adhuc servientes et in praesidiarios mi-

Acta Ioannis Penili Pp. II 1205

a die i mensis Octobris huius anni, contrariis quibuslibet non obstan­

tibus, etiam speciali mentione'dignis.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vi mensis Augusti, anno

MCMLXXXii, in Festo Transfigurationis D.N.I.C, Pontificatus Nostri

quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

I

Venerabili Servo Dei Petro Donders, sacerdoti professo Congregationis

SS.mi Redemptoris, Beatorum honores decernuntur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Ex quo Christus Dominus ut ho­

mines salvos faceret descendit de caelis et homo factus in terris verusque

omnium Magister maxima in peccatores misericordia est usus nec hae-

sitavit aegros sanare et egenis subvenire aut angore confectis, nunquam

defuerunt complures germani discipuli eius et Evangelii praecones, qui,

tanti Magistri vestigiis insistentes, se potissimum ad eos converterunt,

qui prae ceteris visi sunt digni mira Christi caritate. Neque dubitari

potest quin, eiusmodi exemplum secutus, ipse Dei famulus Petrus Don­

ders e Congregatione SS.mi Redemptoris iam nunc in Beatorum numero

publice sit habendus. Is, cum Tiburgi in Hollandia die septimo et vice­

simo mensis Octobris anno MDCCCIX natus esset, eo ipso die baptizatus

est, die autem quarto decimo mensis Novembris anno MDCCCXXIII Con­

firmationis unctionem accepit. Etsi inde a pueritia se vocari a Deo sen-

tiebat ut sacerdotium appeteret, accidit tamen ut, propter pecuniae ino­

piam, studia ad tempus intermiserit, ut patrem in textoris opere adiu­

varet. Aetate vero duorum et viginti annorum in oppido vulgo (( Sint

Michiels-Gestel » Seminarium Minus ingressus est tamquam alumnus-

operarius privato sumptu eiusmodi studiis deditus, quae postea in Semi­

nario Maiore plane complevit. Sacerdos anno MDCCCXLI factus, ut mis­

sionarius postero anno ad Hollandicam tunc Guianam profectus est et

sedem in urbe Paramaribo habuit, statimque curas pastorales non so­

lum in duo milia catholicorum ibi degentium, sed statutis diebus etiam

in auctochthones servitutem adhuc servientes et in praesidiarios mi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!