31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

1194 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

habuit partem in missione promovenda, quaeque vera exstitit Instituti

fundatrix, necnon prima Antistita Generalis a Sancta Sede, decreto

diei 5 Iulii a. 1868, designata, novis illud passim fundationibus dilata­

re pergebat, annoque 1885 regulari domo Hierosolymis constituta, ca­

ritatis suae beneficia etiam in Asia diffundere incepit. Nec actuosita­

tem missionariam ulterius evolvere intermisit, donec die 6 Maii anno

1887, Cahiri, gravi morbo correpta, vitae mortalis cursum piissimo

absolvit decessu.

Ex ipso autem obitus die fama sanctitatis eius palam apparuit non

tantum apud Sorores, sed et apud alias cuiuslibet condicionis perso­

nas, quae eiusdem funeribus turmatim concurrebant eamque (( ma­

trem pauperum » et « sanctam » pleno proclamabant ore. Causa tamen

pro beatificatione, propter adversa rerum adiuncta, non illico est in­

choata. Itaque processus informativi annis 1937-1939 primo habiti sunt

Alexandriae in Aegypto, Hierosolymis et Ferentini ; atque post de­

cretum Introductionis Causae, die 23 Iunii a. 1944 signatum, annis

1947-1950 Processus Apostolici instruebantur in Aegypto, in Palae­

stina, ac Ferentini et Eomae. Ita habentur globatim declarationes 88

testium, ex quibus maior quidem pars de auditu a videntibus, aliqui etiam

de visu.

Ex declarationibus igitur testium atque ex diligenti documentorum

historicorum inspectione patet Servam Dei Mariam Catharinam a

Sancta Rosa Viterbiensi virtutibus ac charismatibus praeditam fuisse,

quae communem vitae religiosae observantiam valde superant. Fides

nempe totam semper illuminavit suam conversationem. Fide viva ve-

nerabatur praesertim eucharisticum mysterium, licentiamque obtinuit

pro communione quotidiana, tempore quo Religiosae ter tantum in heb­

domada communicare consueverant. Virtus Spei et fiducia in Deo pa­

tenter effulserunt in difficillimis rerum temporumque adiunctis. Prae­

ter alia, quando Sorores versus Aegyptum navigantes, certiores factae

de obitu Vicarii Apostolici Perpetui Guasco, qui eas vocaverat, Feren-

tinum reverti intendebant, Maria Catharina, totam fiduciam in Deo

ponens, efficaciter eas adhortata est ne propositum derelinquerent.

Nulla insuper illam deterruit inopia a novis pro salute animarum in­

staurandis operibus. De Caritate eius erga Deum et proximum testi­

monia abundant. Laudantur fervor eius in assidua oratione, diu noctu­

que protracta, habitualis unio cum Deo, ardens Nominis Dei sanctifi­

candi eiusque regni dilatandi studium, indefessus in necessitatibus

proximorum sublevandis labor. Laudantur similiter eius prudentia,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!