31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 1193

voluntatem in huiusmodi invitatione expressam intuentes, se ad novum

inceptum omnino paratas declarabant; atque post septennium, anno

1859, faventibus Episcopo Ferentino ac S. Congregatione de Propa­

ganda Fide, sex Clarissae, ipsa Abbatissa duce ac Maria Catharina

comite, mense Septembri Cahirum perveniebant, et in loco Glot-Bey

scholam aperientes, opus sibi commissum laetanter aggressae sunt.

Pusillus tamen grex cito experiri coepit non sufficere unam domum

filialem, in qua Sorores, iuxta exemplar monasterii Ferentini, puellis

Aegyptiacis educandis incumberent, sed, parentibus populique rectori­

bus, etsi sectae mahumeticae addictis, instanter petentibus, plures ape­

riendas esse scholas; ac insuper opus etiam pro puellis nigris redimen-

dis, quod Sororibus concredebatur, assumere oportere, necnon opus

quoque pro neonatis secus viam expositis et derelictis colligendis. Se­

men enim in loco Glot-Bey collocatum in frondosam celeriter crescebat

arborem, copiosis fructibus abundantem. Cumque pro tanta messe ope-

rariae omnino insufficientes invenirentur, monasterium vero Ferenti-

num alias Sorores in Aegyptum transmittere renueret, immo separa­

tionem a missione Aegyptiaca anno 1865 impetrasset, S. Congregatio

de Propaganda Fide, ut optimas quas probaverat missionarias operi

incepto deditas conservaret, in novum eas congregari voluit Institu­

tum, quod posset absque impedimento aspirantes recipere et ad pro­

fessionem religiosam admittere. Decrevit ergo S. Congregatio de Propa­

ganda Fide anno 1868 : (( Minister Generalis totius Ordinis S. Francisci,

collatis consiliis cum Vicario Apostolico Aegypti, ad canonicam prae­

dictae familiae institutionem procedat ». Qua facultate munitus, Mi­

nister Generalis, (( audito et plene consentiente Rev.mo D. Vicario Apo­

stolico Aegypti, easdem sanctimoniales in familiam Tertii Ordinis Re­

gularis S. P. N. Francisci » canonice erigebat. Et sic ortum est Cahiri

in Aegypto, ope Servae Dei Mariae Catharinae a Sancta Rosa Viter *

biensi, primum Institutum Sororum Italicarum operi missionario in­

cumbentium.

Vita quidem contemplativa, « quantumvis apostolatus urgeat ne­

cessitas praeclaram semper retinet partem in Ecclesia » (Perfectae Ca­

ritatis, n. 7) ; quod tamen non obstat quominus Spiritus, secundum

arcanas vias, ex claustrali etiam ambitu seligat aliquando strenuas

operarias in messem suam mittendas, quibus praevium vitae contem­

plativae fundamentum optimum pro apostolatu actuoso praebeat adiu­

torium.

Sic igitur Serva Dei, quae tantam semper, et praecipuam saepe,

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!