31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Sacra Congregatio pro Causis Sanctorum 1191

Servato igitur iuris ordine, instituta est apud Sacram hanc Congrega­

tionem pro Causis Sanctorum disceptatio super martyrio eiusque causa

Servorum Dei Salvatoris Lilli et Sociorum, et quidem primum, die 16

Martii anno 1982, in Congressu Peculiari Patrum Consultorum, uno

Officiali Praelato praeside, deinde, die 8 mensis Iunii eodem anno,

in Coetu Plenario Cardinalium ad Vaticanum habito, in quo Eev.mus

Cardinalis Silvius Oddi, Causae huius Ponens seu Relator, dubium

posuit disceptandum : An constet de martyrio eiusque causa et de signis

seu miraculis in casu et ad effectum de quo agitur. Et Patres Cardi­

nales, audita eiusdem Ponentis relatione, suum quisque suffragium pro­

tulerunt affirmativum.

Et Summus Pontifex Ioannes Paulus II, cui praedicta omnia sunt

relata die 19 Iunii a. 1982 per subscriptum Cardinalem Praefectum,

perpensis Patrum Cardinalium suffragiis, mandavit ut Decretum super

martyrio Servorum Dei appararetur, indulta quoque dispensatione a

praescripto canonis 2116 § 1 Codicis Iuris Canonici.

Quod cum rite factum esset, hodierno die, accitis Cardinalibus in­

frascripto Praefecto et Silvio Oddi, Causae relatore seu ponente, meque

Antistite a Secretis ceterisque convocari solitis, iisque astantibus, edixit :

Ita evidenter constare de martyrio et causa martyrii Servorum Dei Sal­

vatoris Lilli de Cappadocia, sacerdotis professi Ordinis Fratrum Mino­

rum, et septem Sociorum, ut, concessa a signis seu miraculis omnique

alia opportuna et necessaria dispensatione, procedi possit ad ulteriora.

Hoc autem Decretum publici iuris fieri et in acta S. Congregationis

pro Causis Sanctorum referri mandavit.

L. © S.

Datum Romae, die 12 Iulii A. D. 1982.

PETRUS Card. PALAZZINI, Praefectus

83 Traianus Crisan, Archiep. tit. Drivastensis, a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!