31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 119

hominem totumque, ad quod is vocatus est, munus complectitur,

quod non tantum ad naturalia et terrena sed etiam ad supernaturalia

et aeterna pertinet », 87

hoc affirmavit super Ecclesiae

doctrina : « in nexu indissolubili nititur, a Deo statuto, quem

homini sua sponte infringere non licet, inter significationem

unitatis et significationem procreationis, quae ambae in actu

coniugali insunt ». 8

Et concludens id denique inculcavit: tamquam

suapte natura inhonestus « quivis respuendus est actus

qui, cum coniugale commercium vel praevidetur vel efficitur

vel ad suos naturales exitus ducit, id tamquam finem obtinendum

aut viam adhibendam intendat, ut procreatio impediatur ». 89

Quotiens vero coniuges, methodis contra conceptionem utentes,

disiungunt ambas illas significationes, quas Creator Deus

in naturam ipsam inseruit viri ac mulieris atque in dynamicam

actionem eorum communionis sexualis, sese gerunt tamquam

(( arbitri » divini consilii et « detorquent » deiciuntque sexualitatem

humanam et cum ea propriam personam atque personam

coniugis, immutato momento donationis « totalis ». Sic naturali

verbo, quod reciprocam plenamque coniugum donationem declarat,

conceptuum impeditio verbum opponit obiectivae contradictionis,

videlicet nullius plenae sui donationis alteri factae :

hinc procedit non sola recusatio certa ac definita mentis ad vitam

apertae, verum simulatio etiam interioris veritatis ipsius

amoris coniugalis, qui secundum totam personam dirigitur ad

sese donandum.

Cum coniuges, contra, per usum temporum inf ecundorum observant

nexum indissolubilem significationum unitatis ac procreationis,

quae in sexualitate humana insunt, sese gerunt tamquam

« ministros » divini consilii et « utuntur » sexualitate secundum

pristinam virtutem dynamicam « totalis » donationis

sine fallaciis aut mutationibus. 90

87

88

89

90

Cfr. Litt. Enc. Humanae vitae, 7: AAS 60 (1968), 485.

Ibid., 12: loc. mem., 488 s.

Ibid., 14: loc. mem., 490.

Ibid., 13: loc. mem., 489.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!