31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Acta Ioannis Pauli Pp. II 111

exsequendam paternitatem suam. Ibi maxime, ubi condiciones

societatis et animi culturae facile patrem impellunt ut a familia

aliquatenus secedat vel saltem ut rarius adsit in ipso

educationis opere, enitendum est ut societati rursus persuadeatur

officium patris munusque in ac pro familia esse unius ac

pernecessarii momenti. 72

Docente quidem experientia ipsa, patris

absentia infert perturbationes psychologicas et morales

necnon difficultates graviores in ipsas necessitudines familiares ;

ita quoque ex contrario opprimens patris praesentia, ibi potissimum

ubi etiamnunc viget nimius virorum dominatus (qui Hispanice

« machismo » appellatur) seu principatus, cum pravo

usu coniunctus, masculinarum proprietatum, quae feminam

deiciunt impediuntque quominus sanae familiares necessitudinis

rationes progrediantur.

Patefaciens ergo et iterum in terris ipsam Dei paternitatem

vivendo exprimens, 73

homo incitatur ut in tuto collocet progressionem

concordem omnium familiae membrorum: quod opus

explebit per magnanimam conscientiam officiorum erga vitam

sub matris corde conceptam, per accuratiorem industriam institutoriam

cum uxore propria communicatam, 74

per laborem,

qui familiam numquam dispergat, verum in soliditate stabilitateque

provehat, per testimonium vitae christianae ad maturitatem

adductae, quae filios efficacius inducat vivam in Christi

et Ecclesiae experientiam.

26. In familia, personarum videlicet communitate, peculiaris

cura summe impendatur infanti necesse est, dum maxima

fovetur aestimatio eius dignitatis personalis dumque magna

excolitur observatio ac generosa voluntas eius iura tuendi. Hoc

de omni dicendum est infante ; sed tanto quidem plus urget

72

Cfr. Ioannes Paulus PP. II, Homilia habita ad fideles Interamnenses, 3-5

(19 Mar. 1981): AAS 73 (1981), 268-271.

73

74

Cfr. Eph 3, 15.

Cfr. Conc. Oec. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo

huius temporis, 52.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!