AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

1106 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale dioecesis Metuehensis confirmamus, omnibus adiectis iuribus et litur­ gicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus, servatis ceterum rite ser­ vandis. Ceterum praecipimus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus nunc et in posterum habeant, contrariis nihil obstan­ tibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ii mensis Augusti, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto. Loco £& Sigilli AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis In Secret. Status tao., n. 93995. V Sancta Teresia a Iesu Jornet Ifoars, virgo, Patrona apud Deum senum Por­ tus Divitis confirmatur. IOANNES PAULUS PP. II Ad perpetuam rei memoriam. — Sancta Teresia a Iesu Ibars, virgo, quae dum viveret, Christi discipula effecta, senibus derelictis curandis aut prorsus iuvandis sollicitam operam dedit, a fidelibus Portudivi- tensibus magnopere pieque colitur. Hac de causa Venerabilis Frater Noster Aloisius S. R. E. Cardinalis Aponte Martínez, Archiepiscopus Sancti Ioannis Portoricensis, Praeses Coetus Episcoporum Portus Di­ vitis, cleri et populi vota excipiens, electionem Sanctae Teresiae a Iesu Jornet Ibars, virginis, in Patronam apud Deum senum ista in regione degentium, rite probavit atque una cum omnibus sacrorum Antistitibus eiusdem Civitatis, litteris die xxvi mensis Maii hoc anno datis, rogavit ut electio et approbatio huiusmodi ad normam « Instructionis de Calen­ dariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recogno­ scendis», n. 30, confirmarentur. Nos igitur admotae expostulationi op­ tantes libenter concedere, rata habentes quae Sacra Congregatio pro Sa­ cramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, hac de re statuit, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, harum Litte­ rarum vi perpetuumque in modum Sanctam Teresiam a Iesu Jornet Ibars, virginem, Patronam apud Deum senum Portus Divitis confir­ mamus, congruentibus traditis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta ru­ bricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae reli-

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1107 giose serventur suosque effectus nunc et in posterum habeant, contra­ riis nihil obstantibus. Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ix mensis Augusti, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto. Loco £B Sigilli AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis In Secret. Status tab., n. 94167. VI Templum B. M. V. quod est in loco Svaty Hostyn, in Cecoslovachia, ad dignitatem Basilicae Minoris evehitur. IOANNES PAULUS PP. II Ad perpetuam rei memoriam. — Qui Beatissimam Virginem, Christi Matrem, semper ceu alteram consuevimus habere parentem, nullam sane occasionem praetermittimus, e qua tantae Matris honor in Ecclesia au­ geatur, nempe in eius Filii ac Redemptoris nostri decus et gloriam. Prae­ terquam quod enim Maria exstitit Filii sui venerabile templum, est etiam filiorum suorum, quotquot eam colunt, tegmen, praesidium, au­ xilium. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Vrana, Administrator Apostolicus Olomucensis, suo, sacerdotum atque fidelium nomine pe­ tierit ut sanctuarium B. M. V. caelo receptae sacrum, quod est in loco Svaty Hostyn, in sua dioecesi, titulo Basilicae Minoris honestaretur, Nos ratione habita sive nobilitatis structurae eiusdem templi, sive reli­ quiarum Sanctorum, quae summa religione ibi custodiuntur, sive ma­ xime pietatis egregiae erga Christum eiusque beatissimam Matrem, in quam populus totius Moraviae regionis fertur more filiorum ; bene fieri censuimus, si admotae expostulationi concederemus. Qua re, iis probatis, quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino statuit factis olim a Nobis potestatibus, placet templum B. M. V. caelo receptae, quod est in loco Svaty Hostyn, de quo mentionem fecimus, titulo Basilicae Minoris honestari, cum iuribus et privilegiis consequentibus, modo ser­ vata sint quae Decretum « De titulo Basilicae Minoris » expetit, die vi Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum, oblata occasione, tum Christifideles paterne hortamur ut impigri stent in fide atque virtute, tum caelestem Matrem humili prece in vota voca-

Acta Ioannis Pauli Pp. II 1107

giose serventur suosque effectus nunc et in posterum habeant, contra­

riis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ix

mensis Augusti, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

Loco £B Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tab., n. 94167.

VI

Templum B. M. V. quod est in loco Svaty Hostyn, in Cecoslovachia, ad

dignitatem Basilicae Minoris evehitur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Qui Beatissimam Virginem, Christi

Matrem, semper ceu alteram consuevimus habere parentem, nullam sane

occasionem praetermittimus, e qua tantae Matris honor in Ecclesia au­

geatur, nempe in eius Filii ac Redemptoris nostri decus et gloriam. Prae­

terquam quod enim Maria exstitit Filii sui venerabile templum, est

etiam filiorum suorum, quotquot eam colunt, tegmen, praesidium, au­

xilium. Qua re, cum Venerabilis Frater Iosephus Vrana, Administrator

Apostolicus Olomucensis, suo, sacerdotum atque fidelium nomine pe­

tierit ut sanctuarium B. M. V. caelo receptae sacrum, quod est in loco

Svaty Hostyn, in sua dioecesi, titulo Basilicae Minoris honestaretur,

Nos ratione habita sive nobilitatis structurae eiusdem templi, sive reli­

quiarum Sanctorum, quae summa religione ibi custodiuntur, sive ma­

xime pietatis egregiae erga Christum eiusque beatissimam Matrem, in

quam populus totius Moraviae regionis fertur more filiorum ; bene fieri

censuimus, si admotae expostulationi concederemus. Qua re, iis probatis,

quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino statuit factis

olim a Nobis potestatibus, placet templum B. M. V. caelo receptae, quod

est in loco Svaty Hostyn, de quo mentionem fecimus, titulo Basilicae

Minoris honestari, cum iuribus et privilegiis consequentibus, modo ser­

vata sint quae Decretum « De titulo Basilicae Minoris » expetit, die vi

Iunii, anno MDCCCCLXVIII factum. Contrariis nihil obstantibus. Ceterum,

oblata occasione, tum Christifideles paterne hortamur ut impigri stent

in fide atque virtute, tum caelestem Matrem humili prece in vota voca-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!