31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1106 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

dioecesis Metuehensis confirmamus, omnibus adiectis iuribus et litur­

gicis privilegiis iuxta rubricas consequentibus, servatis ceterum rite ser­

vandis. Ceterum praecipimus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur

suosque effectus nunc et in posterum habeant, contrariis nihil obstan­

tibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die ii

mensis Augusti, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

Loco £& Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tao., n. 93995.

V

Sancta Teresia a Iesu Jornet Ifoars, virgo, Patrona apud Deum senum Por­

tus Divitis confirmatur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Sancta Teresia a Iesu Ibars, virgo,

quae dum viveret, Christi discipula effecta, senibus derelictis curandis

aut prorsus iuvandis sollicitam operam dedit, a fidelibus Portudivi-

tensibus magnopere pieque colitur. Hac de causa Venerabilis Frater

Noster Aloisius S. R. E. Cardinalis Aponte Martínez, Archiepiscopus

Sancti Ioannis Portoricensis, Praeses Coetus Episcoporum Portus Di­

vitis, cleri et populi vota excipiens, electionem Sanctae Teresiae a Iesu

Jornet Ibars, virginis, in Patronam apud Deum senum ista in regione

degentium, rite probavit atque una cum omnibus sacrorum Antistitibus

eiusdem Civitatis, litteris die xxvi mensis Maii hoc anno datis, rogavit

ut electio et approbatio huiusmodi ad normam « Instructionis de Calen­

dariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recogno­

scendis», n. 30, confirmarentur. Nos igitur admotae expostulationi op­

tantes libenter concedere, rata habentes quae Sacra Congregatio pro Sa­

cramentis et Cultu Divino, factis olim a Nobis facultatibus, hac de re

statuit, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, harum Litte­

rarum vi perpetuumque in modum Sanctam Teresiam a Iesu Jornet

Ibars, virginem, Patronam apud Deum senum Portus Divitis confir­

mamus, congruentibus traditis iuribus et liturgicis privilegiis iuxta ru­

bricas consequentibus. Ceterum volumus ut hae Litterae Nostrae reli-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!