31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1104 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

cesis Tuticorensis fines ad dignitatem Basilicae Minoris rite evehatur,

singulis simul adiectis ei iuribus et privilegiis quae aedibus hoc nomine

insignitis iure congruunt. Confidimus enim decus illud perpetuam quan­

dam fore recordationem omnibus missionalium originum eius communi­

tatis ecclesialis necnon singularis historiae tum etiam incitamentum ad

marialem cultum latius inde studiosiusque disseminandum. Ea tamen

omnia diligenter servari volumus quae ex Decreto « De titulo Basili­

cae Minoris» die vi mensis Iunii anno MCMLXVIII foras dato oportet

serventur. Contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die xxx

mensis Iulii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri quarto.

Loco £8 Sigilli

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

In Secret. Status tal., n. 93911.

III

Beata Maria Virgo « Nuestra Señora de Loreto » nuncupata principalis

apud Deum Patrona Vicariatus Apostolici Senensis in Bolivia confir­

matur.

IOANNES PAULUS PP. II

Ad perpetuam rei memoriam. — Christifideles Boliviani Vicariatus

Apostolici Benensis in Sanctuario loci « Loreto » egregia pietate colunt

Deiparam Virginem Mariam titulo « Nuestra Señora de Loreto » invo­

catam, cuius in honorem novum templum ibidem sollemniter dicabunt

hoc Mariali anno istius Nationis, quo tertium ipsi celebrant saeculum

a catholicae suae communitatis ortu. Insuper ad eiusdem sanctissimae

Dei Matris cultum augendum, Venerabilis Frater Carolus Anasagasti,

Episcopus titulo Caltadriensis et Vicarius Apostolicus Benensis, cleri et

populi vota excipiens, electionem Beatae Mariae Virginis titulo

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!