31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

110 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Praeterea, adhuc in praesens, in magna nostrae societatis

parte multae supersunt affligentis discriminis formae, quibus

peculiares nonnulli mulierum ordines graviter laeduntur, veluti

mulieres nuptae filiis carentes, viduae, a marius disiunctae,

uxores divortio digressae, matres innuptae.

De his aliisque discriminibus Synodi Patres sunt conquesti

omnibus viribus; petimus ergo ut omnes pastoralem operam

peculiarem explicent validiorem atque efficaciorem adeo ut funditus

memorata discrimina de medio tollantur et sic ad plenam

perveniatur existimationem imaginis Dei, quae in omnibus

refulget hominibus, nullo excepto.

25. Inter hanc autem communionem communitatemque familiarem

et coniugalem vir invitatur ut donum suum et munus

mariti ac patris vivendo perficiat.

In uxore quidem consilium Dei videt impleri : « Non est

bonum esse hominem solum; faciam ei adiutorium simile

sui », 67

Adamique, primi mariti, suas facit voces : « Haec nunc

os ex ossibus meis et caro de carne mea! ». 68

Verus amor coniugalis pro concesso sumit ac poscit ut vir

altam colat observantiam aequalis dignitatis mulieris : « Non

es dominus », ita scribit Sanctus Ambrosius, « sed maritus : non

ancillam sortitus es, sed uxorem ... Redde studio vicem, redde

amori gratiam ». 69

Cum uxore sua virum oportet vivere in « peculiari

... personalis amicitiae forma ». 70

Porro christianus adigitur

ut novi amoris affectum foveat, erga propriam uxorem

ostendens caritatem simul suavem simul fortem, quam Christus

in Ecclesiam habet. 71

Amor autem in uxorem iam matrem factam et amor pariter

adversus filios viro via sunt naturalis ad intellegendam atque

47

68

69

70

71

Gn 2, 18.

Ibid., 2, 23.

S. Ambrosius, Exameron, V, 7, 19: CSEL 32, I, 154.

Paulus PP. VI, Litt. Enc. Humanae vitae, 9: AAS 60 (1968), 486.

Cfr. Eph 5, 25.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!