AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano AAS 74 - Vaticano

31.05.2013 Views

1090 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale bonae spei sacerdotes ad academicos gradus assequendos scientiarum, imprimis ecclesiasticarum, in maioribus exteris studiorum Universitatibus contenderent, qui dein iure inter probatos docentes adnumerari possent necnon novum interim inchoatum Centrum, sub nomine et patrocinio Sancti Spiritus positum, opportune foverent atque regerent. Nec defuerunt saeculares sacerdotes aliarumve familiarum religiosarum sodales, imo ne laici quidem, qui generose cooperati sunt ad studiorum programmata athenaei ultro ditanda ac provehenda. Ad studentes quod spectat, augescente studiorum qualitate, ipsi quoque crebriores facti sunt, ex variis quidem regionibus allecti. Quibus prae oculis habitis incrementis, Suprema Libanensis Auctoritas Civilis anno MCMLXII hanc studiorum Universitatem publice agnovit. Recens vero, a.D. MCMLXX, « Licentiae » Sacrae Theologiae gradus, a Superiore Instituto Theologico in Universitate vigente collatus, civili agnitione feliciter donatus est. At, Deo favente, quod in ipso nomine Universitatis tamquam in semine tegebatur, cito in lucem erumpere fauste contigit : quaevis enim voluntas ad mutuum consensum arctioremque unitatem appetens profecto a Sancto Spiritu oriri dicenda est. Nil igitur mirum quod dignissimus Patriarcharum Episcoporumque Catholicorum Libanensium Coetus concordi caritate et prudentia pluries exoptaverit ut laudatum Institutum magis magisque ab omnibus tanquam unicum pro toto Libano Centrum altioris institutionis theologicae canonice haberetur ac sustentantur. Quod providum consilium eo urgentius factum est quod Societas Iesu ipso eodem tempore propriam Sacrae Theologiae Facultatem in Berytensi studiorum Universitate Sancti Ioseph vigentem non ultra producendam censuit suosque immo studentes aliquotque docentes in Maronitarum Centrum transferre curavit. Quae omnia ad optatam maturationem pervenerunt, quando inter eundem venerabilem Coetum et probatum Maronitarum Ordinem die xiv m. Ianuarii a.D. MCMLXXIV idonea conventio definita est, ab omnibus quorum intererat sollemniter subscripta, postea iterum iterumque confirmata. Octo tandem interim transactis experimenti annis, superatis adversantibus aerumnis acerborumque temporum periculis, laudatus Coetus Libanensium Antistitum, ipso praeeunte Antiocheno Maronitarum Patriarcha, ab Apostolica Sede petivit ut Institutum idem Theologicum canonice denique erigeretur. Quorum Praesulum petitionem cum considerate perpenderit omniaque adesse perspexerit quae ad tantum negotium perficiendum requiruntur, Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, auctoritate a Summo Pontifice Ioanne Paulo div. Prov. Pp. II sibi concredita, in

Baerà Congregatio pro Institutione Catholica 1091 Dei Optimi Maximi gloriam Ecclesiaeque Sanctae, in primis Libanensis, decus ac incrementum, Sacrae Theologiae Facultatem in Studiorum Universitate a Sancto Spiritu, Kaslik in loco sita, hoc Decreto erigit erectamque declarat, ad decennium quidem et esperimenti gratia, ita statuens ut eiusdem studiorum curriculum ad normam vigentis academicae Ecclesiae legis in tres continuos cyclos dispertiatur ; facta eidem Facultati potestate academicos Theologiae gradus respective Baccalaureatus, Licentiae specializatae ac Doctoratus rite conferendi, omnibus eidem agnitis tributisque iuribus honoribus et privilegiis, quae, iuxta Apostolicam Constitutionem «Sapientia Christiana» adnexasque «Ordinationes», ecclesiasticis Facultatibus in catholico orbe constitutis competunt. Sacra eadem deinde Congregatio Praesidem « pro tempore » Coetus Patriarcharum Episcoporumque Catholicorum Libanensium eiusdem Facultatis Magnum Cancellarium nominat atque renuntiat, qui pro iuribus officiisque huiusmodi muneri iuxta academicam Ecclesiae legem inhaerentibus, Facultati invigilet, theologicas scientias instanter docendas promovendasque curet, orthodoxiam bonos mores ecclesiasticamque disciplinam in Facultate tutetur, atque missionem canonicam vel docendi veniam omnibus singulisque docentibus ad normam memoratae Constitutionis conferat et pro necessitate auferat. Quo dein uberiores ex dilecta Facultate laeti in annos fructus fluant, Sacra Congregatio omnibus quorum interest enixe mandat ut omnes et singulae particulares Ecclesiae seu Ritus Religiosaeque Familiae in Libano adlaborantes continuam fraternamque mutuam praestent operam, omnibus seclusis indebitis praelationibus, imo « omnes unus chorus (facti), tamquam chordae in cithara collig(entur) » (Cf. Ignatius Antioch. « Ad Eph. », IV, 1-2. Ed. Funk), ad succrescens novae communis Facultatis bonum, itemque strenuas impendant vires ut Pontificia eadem Facultas Christifideles efformet, potissimum sacerdotes, doctrina vitaeque sanctitate vere praestantes, fidei in mundo testes atque apostolos (cf. « Graviss. Educat. » n. 10). Ceteris servatis de iure servandis, in primis peculiaribus Statutis ab hac eadem Sacra Congregatione approbatis; contrariis quibuslibet minime obstantibus. Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis, die xxx m. Maii, in Sollemnitate Pentecostes, anno rep. sal. MCMLXXXII. L. © S. VILLELMUS Card. BAUM, Praefectus £g Antonius M. Javierre Ortas, Archiep. tit. Meten., a Secretis

Baerà Congregatio pro Institutione Catholica 1091

Dei Optimi Maximi gloriam Ecclesiaeque Sanctae, in primis Libanensis,

decus ac incrementum, Sacrae Theologiae Facultatem in Studiorum

Universitate a Sancto Spiritu, Kaslik in loco sita, hoc Decreto

erigit erectamque declarat, ad decennium quidem et esperimenti gratia,

ita statuens ut eiusdem studiorum curriculum ad normam vigentis academicae

Ecclesiae legis in tres continuos cyclos dispertiatur ; facta eidem

Facultati potestate academicos Theologiae gradus respective Baccalaureatus,

Licentiae specializatae ac Doctoratus rite conferendi, omnibus eidem

agnitis tributisque iuribus honoribus et privilegiis, quae, iuxta Apostolicam

Constitutionem «Sapientia Christiana» adnexasque «Ordinationes»,

ecclesiasticis Facultatibus in catholico orbe constitutis competunt.

Sacra eadem deinde Congregatio Praesidem « pro tempore » Coetus

Patriarcharum Episcoporumque Catholicorum Libanensium eiusdem

Facultatis Magnum Cancellarium nominat atque renuntiat, qui pro

iuribus officiisque huiusmodi muneri iuxta academicam Ecclesiae legem

inhaerentibus, Facultati invigilet, theologicas scientias instanter docendas

promovendasque curet, orthodoxiam bonos mores ecclesiasticamque

disciplinam in Facultate tutetur, atque missionem canonicam vel

docendi veniam omnibus singulisque docentibus ad normam memoratae

Constitutionis conferat et pro necessitate auferat.

Quo dein uberiores ex dilecta Facultate laeti in annos fructus

fluant, Sacra Congregatio omnibus quorum interest enixe mandat ut

omnes et singulae particulares Ecclesiae seu Ritus Religiosaeque Familiae

in Libano adlaborantes continuam fraternamque mutuam praestent

operam, omnibus seclusis indebitis praelationibus, imo « omnes

unus chorus (facti), tamquam chordae in cithara collig(entur) » (Cf.

Ignatius Antioch. « Ad Eph. », IV, 1-2. Ed. Funk), ad succrescens novae

communis Facultatis bonum, itemque strenuas impendant vires ut Pontificia

eadem Facultas Christifideles efformet, potissimum sacerdotes,

doctrina vitaeque sanctitate vere praestantes, fidei in mundo testes atque

apostolos (cf. « Graviss. Educat. » n. 10).

Ceteris servatis de iure servandis, in primis peculiaribus Statutis

ab hac eadem Sacra Congregatione approbatis; contrariis quibuslibet

minime obstantibus.

Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis, die xxx m. Maii,

in Sollemnitate Pentecostes, anno rep. sal. MCMLXXXII.

L. © S.

VILLELMUS Card. BAUM, Praefectus

£g Antonius M. Javierre Ortas, Archiep. tit. Meten., a Secretis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!