31.05.2013 Views

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

AAS 74 - Vaticano

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

1090 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

bonae spei sacerdotes ad academicos gradus assequendos scientiarum,

imprimis ecclesiasticarum, in maioribus exteris studiorum Universitatibus

contenderent, qui dein iure inter probatos docentes adnumerari

possent necnon novum interim inchoatum Centrum, sub nomine et

patrocinio Sancti Spiritus positum, opportune foverent atque regerent.

Nec defuerunt saeculares sacerdotes aliarumve familiarum religiosarum

sodales, imo ne laici quidem, qui generose cooperati sunt ad studiorum

programmata athenaei ultro ditanda ac provehenda. Ad studentes quod

spectat, augescente studiorum qualitate, ipsi quoque crebriores facti

sunt, ex variis quidem regionibus allecti.

Quibus prae oculis habitis incrementis, Suprema Libanensis Auctoritas

Civilis anno MCMLXII hanc studiorum Universitatem publice agnovit.

Recens vero, a.D. MCMLXX, « Licentiae » Sacrae Theologiae gradus,

a Superiore Instituto Theologico in Universitate vigente collatus, civili

agnitione feliciter donatus est.

At, Deo favente, quod in ipso nomine Universitatis tamquam in

semine tegebatur, cito in lucem erumpere fauste contigit : quaevis enim

voluntas ad mutuum consensum arctioremque unitatem appetens profecto

a Sancto Spiritu oriri dicenda est. Nil igitur mirum quod dignissimus

Patriarcharum Episcoporumque Catholicorum Libanensium Coetus

concordi caritate et prudentia pluries exoptaverit ut laudatum Institutum

magis magisque ab omnibus tanquam unicum pro toto Libano

Centrum altioris institutionis theologicae canonice haberetur ac sustentantur.

Quod providum consilium eo urgentius factum est quod Societas

Iesu ipso eodem tempore propriam Sacrae Theologiae Facultatem in

Berytensi studiorum Universitate Sancti Ioseph vigentem non ultra

producendam censuit suosque immo studentes aliquotque docentes in

Maronitarum Centrum transferre curavit.

Quae omnia ad optatam maturationem pervenerunt, quando inter eundem

venerabilem Coetum et probatum Maronitarum Ordinem die xiv m.

Ianuarii a.D. MCMLXXIV idonea conventio definita est, ab omnibus quorum

intererat sollemniter subscripta, postea iterum iterumque confirmata.

Octo tandem interim transactis experimenti annis, superatis adversantibus

aerumnis acerborumque temporum periculis, laudatus Coetus

Libanensium Antistitum, ipso praeeunte Antiocheno Maronitarum Patriarcha,

ab Apostolica Sede petivit ut Institutum idem Theologicum

canonice denique erigeretur.

Quorum Praesulum petitionem cum considerate perpenderit omniaque

adesse perspexerit quae ad tantum negotium perficiendum requiruntur,

Sacra Congregatio pro Institutione Catholica, auctoritate

a Summo Pontifice Ioanne Paulo div. Prov. Pp. II sibi concredita, in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!